Agonalia
Agonalia vel Agonia erant feriae Romanae, Iano[1] Agonio dedicatae, quae diebus 9 Ianuarii (a.d. V Id. Ian.), 21 Maii (a.d. XII Kal. Iun.) et 11 Decembris (a.d. III Id. Dec.) celebrabantur. Die 17 Martii (a.d. XVI Kal. Apr.) Agonium Martiale Marti dedicatum celebrabatur[2]. Rex sacrorum arietem immolabat.
Nomen Varro sic explicat:
Agonales per quos rex in regia arietem immolat, dicti ab "Agone?", eo quod interrogatur a principe civitatis et princeps gregis immolatur[3].
Sed fortasse a nomine pristino Collis Quirinalis, Agonus, vocabulum derivatum est.
A Numa Pompilio Agonalia instituta esse dicuntur. Alexander Severus Circum agonalem Romae aedificavit loco, quo victima Agonalibus immolata erat (ubi Piazza Navona hodierna sita est).
Notae
recensere- ↑ Sic Ovidius; secundum Festum Mercurio.
- ↑ Sed secundum Masurium Sabinum, quem Macrobius (Saturnalia I 4, 15) citat, Liberalia eodem die celebrata pontifices sic nominabant, et festum idem erat.
- ↑ De lingua Latina VI 12.
Fontes alii
recenserePlura legere si cupis
recensere- Van L. Johnson, "Agonia, Indigetes, and the Breeding of Sheep and Goats", Latomus, 1967: 316-338
Nexus externi
recensere- De Agonalibus in Dictionnaire des Antiquités Grecques et Romaines de Daremberg et Saglio (Francogallice)
Adonia • Agonalia • Ambarvalia • Amburbium • Argei • Armilustrium • Ludi Apollinares • Augustalia • Bacchanalia • Sacra Bonae Deae • Brumalia • Ludi Capitolini • Caprotinia • Caristia • Carmentalia • Cerealia • Compitalia • Consualia • Divalia • Eponalia • Equirria • Equus October • Faunalia • Februa • Feralia • Floralia • Fontinalia • Fordicidia • Furrinalia • Hilaria • Ieiunium Cereris • Iovis epulum • Iuturnalia • Larentalia • Feriae Latinae • Lemuralia • Liberalia • Lucaria • Lupercalia • Matralia • Matronalia • Meditrinalia • Megalesia • Mercuralia • Navigium Isidis • Nemoralia • Neptunalia • Opalia • Opiconsivia • Parentalia • Parilia • Portumnalia • Poplifugia • Ludi Plebeii • Quinquatria • Quinquatrus minusculae • Quirinalia • Regifugium • Robigalia • Ludi Romani • Saturnalia • Sol invictus • Rosalia • Ludi Saeculares • Sementivae • Septimontium • Ludi Taurii • Terminalia • Tubilustrium • Veneralia • Sacra Veneris Genetricis • Vertumnalia • Vestalia • Vinalia • Vitulatio • Volturnalia • Vulcanalia