Volturnalia erant feriae Romanae, Volturno deo dedicatae[1], quae die 27 Augusti/Sextilis (a.d. VI Kal. Sept) celebrabantur. Flamen Volturnalis, quod officium a Numa institutum est[2], festo praeerat. Volturnum deum Varro Tiberim esse dicit[3], sed Columella[4] Volturnum ventum ab oriente flantem esse dicit, qui vineas perdit, nisi opertae sunt; quo fretus Georgius Dumézil sacrificium Volturnalium expiatorium fuisse suspicatur[5].

Fasti Antiates Maiores: Volturnalia mense sextili notantur (VOLTV)
  1. Varronis De lingua Latina VI 21
  2. Ibidem, VII 45.
  3. Ibidem, V 29.
  4. Rei rusticae libri V 5, 15.
  5. Georges Dumézil, Feste Romane, Genuae 1989, pp. 79-84.

Fontes alii

recensere
  • Festi de verborum significatu s.v.

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere
  • De Volturnalibus in libro Iulii Vaccai Le feste di Roma Antica (Italice)