Cerealia (vel Cerialia[1]) erant festum Romanum, Cereri et Libero Patri et Liberae dedicatum, quod Aprili mense medio celebrabatur.

Sic Laurentius Alma-Tadema Cerealia anno 1894 fingebat

Anno 493 a.C.n. libris Sibyllinis suadentibus, cum et aedes Cereris Romana aedificata esset, Cerealia instituta sunt. Ritus et sacerdotes Graeci erant[2]. Mel in favis et fructus deae sacrificatur, animal solum permissum erat sus[3]. Sacerdotes et matronae vestibus albis induebantur[4]

Ludos publicos Cereales aediles plebis diebus 1219 Aprilis instruebant ab anno 202 a.C.n. [5], qui antea interdum instructae erant[6]; die ultima Cerealia ipsa celebrabantur.

Notae Recensere

  1. Quod Theodorus Mommsen affirmabat correctius esse.
  2. Cic. Pro Balbo 24, 55; de legibus 2.9, 21; 15.
  3. Ovidius, Fasti IV 414.
  4. Ibidem, IV 619.
  5. Taciti Annales XV 53.
  6. Titus Livius, X 23; XXX 39.

Nexus externi Recensere