Quinquatrus minusculae
Quinquatrus minusculae[1] vel minores[2] erant feriae Romanae quotannis Idibus Iuniis in honorem Minervae celebratae quae in triduum extendebantur. Ita dicebantur per comparationem cum magnis Minervae feriis mense Martio celebratis et quinquatribus appellatis. Illo die tibicines feriati et personas muliebresque stolas gerentes per Urbem vagabantur, lascive canentes (nam Minerva tibiae inventrix narrabatur). Epulum quoque in Capitolio antiquitus habebant.
De origine harum feriarum
recensereNarrationem quae rituum illorum rationem redderet et apud Ovidium et apud Titum Livium legimus[3]. Appius Caecus censor (312 a.C.n.) tibicinum numerum minuere et epulum eorum in Capitolio ignota de causa vetare volebat. Indignantes musici artifices secesserunt Tibur. A quo tempore Romae musica carebant et sacrificia publica et pompae funebres et ludi scaenici... quod aegre ferebat plebs Romana. Legatis a magistratibus missis tibicines redituros negabant. Tum collega Appii in censura, Plautius Venox, dolum invenit : per libertum quendam suum opulentum convivium eis adponi iussit a quo media nocte temulentos et personas muliebresque stolas gerere iussos ne agnoscerentur, plaustris dormientes Romam fraude eos revexit, cum Tibur redire crederent. Prima luce Urbem intravere. Postea, quamvis invito Appio, tibicines iura pristina non tantum retinebant sed etiam hunc reditum quotannis Idibus Iuniis Quinquatribus Minusculis dictis celebrabant[4].
Denarius anno 47 a.C.n. a monetario Lucio Plautio Planco signatus[5] ad hanc fabulam alludere vulgo creditur. In quo caput Medusae fortasse ad personas pertinet quae Quinquatrus celebrantes gerebant (ut hodieque die 31 Octobris strigarum personae geruntur), Aurora ad tempus quo Urbem intravere. Ita unius e maioribus suis censuram celebrabat.
Fontes
recensere- Ovidius, libro sexto Fastorum 651-711.
- Plutarchus, Quaestiones Romanae 55.
- Titus Livius libro nono Ab Urbe condita capite tricesimo.
- Varro libro sexto de Lingua Latina capitulo 17
Notae
recensere
Adonia • Agonalia • Ambarvalia • Amburbium • Argei • Armilustrium • Ludi Apollinares • Augustalia • Bacchanalia • Sacra Bonae Deae • Brumalia • Ludi Capitolini • Caprotinia • Caristia • Carmentalia • Cerealia • Compitalia • Consualia • Divalia • Eponalia • Equirria • Equus October • Faunalia • Februa • Feralia • Floralia • Fontinalia • Fordicidia • Furrinalia • Hilaria • Ieiunium Cereris • Iovis epulum • Iuturnalia • Larentalia • Feriae Latinae • Lemuralia • Liberalia • Lucaria • Lupercalia • Matralia • Matronalia • Meditrinalia • Megalesia • Mercuralia • Navigium Isidis • Nemoralia • Neptunalia • Opalia • Opiconsivia • Parentalia • Parilia • Portumnalia • Poplifugia • Ludi Plebeii • Quinquatria • Quinquatrus minusculae • Quirinalia • Regifugium • Robigalia • Ludi Romani • Saturnalia • Sol invictus • Rosalia • Ludi Saeculares • Sementivae • Septimontium • Ludi Taurii • Terminalia • Tubilustrium • Veneralia • Sacra Veneris Genetricis • Vertumnalia • Vestalia • Vinalia • Vitulatio • Volturnalia • Vulcanalia