Parilia
Parilia vel Palilia est antiquum Romanorum festum pastorale quo et rustici et urbani 21 die mensis Aprilis Palem deam obscuram colere solebant. Ovidius in quarto libro Fastorum hoc festum "poscitur": "non poscor frustra, si favet alma Pales. / alma Pales, faveas pastoria sacra canenti"[1]. Hic dies, quo iuvenes acervos stipulae ardentes transilire solebant, plenus erat rituum purgationis vel lustrationis. Romani antiqui hunc diem festum cum urbe condita ab Romulo iunxerunt. Circenses quoque annuos illo die instituit Caesar quia nuntius Mundanae victoriae anno 45 a.C.n. sero pridie Parilia Romam adlata est[2]. Athenaeus in Deipnosophistis dicit hoc festum ab Hadriano principe renominatum atque sicut transformatum esse in festum novum Romaeam nuncupatum. Vide Deip. 8.361e-f, in quo loco strepitus hominum celebrantium per urbem resonat.
NotaeRecensere
- ↑ Fast. 4.722–3
- ↑ Dio Cassius 43.42.
FontesRecensere
- Dio Cassius libro XLV Historiae Romanae cap. 6 necnon libro XLIII cap. 42..
- Dionysius Halicarnassensis libro primo Antiquitatum Romanarum 88.
- Ovidius, libro quarto Fastorum 721-862.
- Plutarchus, Vita Romuli XII.
- Propertius, libro quarto Elegiarum I,18-21 et IV,73-78.
- Tibullus, libro secundo Elegiarum, V,87-90.
Nexus interniRecensere
Adonia • Agonalia • Ambarvalia • Amburbium • Argei • Armilustrium • Ludi Apollinares • Augustalia • Bacchanalia • Sacra Bonae Deae • Brumalia • Ludi Capitolini • Caprotinia • Caristia • Carmentalia • Cerealia • Compitalia • Consualia • Divalia • Eponalia • Equirria • Equus October • Faunalia • Februa • Feralia • Floralia • Fontinalia • Fordicidia • Furrinalia • Hilaria • Ieiunium Cereris • Iovis epulum • Larentalia • Feriae Latinae • Lemuralia • Liberalia • Lucaria • Lupercalia • Matronalia • Meditrinalia • Megalesia • Mercuralia • Navigium Isidis • Nemoralia • Neptunalia • Opalia • Opiconsivia • Parentalia • Parilia • Portumnalia • Poplifugia • Ludi Plebeii • Quinquatria • Quinquatrus minusculae • Quirinalia • Regifugium • Robigalia • Ludi Romani • Saturnalia • Sol invictus • Rosalia • Ludi Saeculares • Sementivae • Septimontium • Ludi Taurii • Terminalia • Tubilustrium • Veneralia • Sacra Veneris Genetricis • Vertumnalia • Vestalia • Vinalia • Vitulatio • Volturnalia • Vulcanalia