Meditrinalia
Meditrinalia erant festum Romanum, quod die 11 Octobris celebrabatur. Vindemiae erat festum; Meditrinalibus primo mustum novum probabatur et musto veteru miscebatur. Varro haec a sacrificantibus dicta refert:

vetus novum vinum bibo, novo veteri morbo medeor[1].
Meditrinae Aesculapii filiae festum dedicatum esse dicitur, sed non sine dubio. Fasti Amiterni et Fasti fratrum Arvalium die 11 Octobris festum Iovis indicant; fortasse, sicut alterae feriae vindemiatorum, Vinalia Priora et Rustica, Iovi Meditrinalia dedicata sunt.
Notae recensere
Nexus externi recensere
- De Meditrinalibus in Treccani (Italice)
- De Meditrinalibus in Dictionary of Greek and Roman Antiquities, 1875 (Anglice)
Adonia • Agonalia • Ambarvalia • Amburbium • Argei • Armilustrium • Ludi Apollinares • Augustalia • Bacchanalia • Sacra Bonae Deae • Brumalia • Ludi Capitolini • Caprotinia • Caristia • Carmentalia • Cerealia • Compitalia • Consualia • Divalia • Eponalia • Equirria • Equus October • Faunalia • Februa • Feralia • Floralia • Fontinalia • Fordicidia • Furrinalia • Hilaria • Ieiunium Cereris • Iovis epulum • Larentalia • Feriae Latinae • Lemuralia • Liberalia • Lucaria • Lupercalia • Matralia • Matronalia • Meditrinalia • Megalesia • Mercuralia • Navigium Isidis • Nemoralia • Neptunalia • Opalia • Opiconsivia • Parentalia • Parilia • Portumnalia • Poplifugia • Ludi Plebeii • Quinquatria • Quinquatrus minusculae • Quirinalia • Regifugium • Robigalia • Ludi Romani • Saturnalia • Sol invictus • Rosalia • Ludi Saeculares • Sementivae • Septimontium • Ludi Taurii • Terminalia • Tubilustrium • Veneralia • Sacra Veneris Genetricis • Vertumnalia • Vestalia • Vinalia • Vitulatio • Volturnalia • Vulcanalia