Haec pagina de feriis explicat. Si septem montes Romae quaeris, vide Septimontium.

Septimontium erat festum Romanum, quod die 11 Decembris (a.d. III Id. Dec.)[1] celebrabatur. Processio septem loca ("montes") praeteriens septem victimas immolabat. Ut Antistius Labeo docet[2], haec non septem montes soliti erant, sed a Palatuali in Palatino sacrificantes per Veliam ad Fagutalem[fr] (in Esquilino) ibant, postea per Suburram ad Germalem perque Oppium et Caelium in Cispium (in Esquilino). Ad aras omnes Argeorum[fr] sacra faciebant.

Festus a Numa festum institutum esse dicit. Ateius Capito Septimontium non esse festum publicum, sed festum pro montibus addit (similia et Varro[3]). Domitiano imperante Septimontium festum publicum factum esse videtur[4]

NotaeRecensere

  1. L'Année épigraphique, 1892, 83; 1975, 20.
  2. Festus s.v.
  3. De lingua Latina V 24:

    dies Septimontium nominatus ab his septem montibus in quis sita urbs est, feriae non populi sed montanorum modo ut Paganalia qui sunt alicuius pagi

    .
  4. Bernadette Liou-Gille, « Les Agonia, le rex sacrorum et l'organisation du calendrier », Euphrosyne : revista de filología clássica, no 28,‎ 2000, p. 41-60.

Fontes aliiRecensere

Nexus externiRecensere

  • De Septimontio in A Topographical Dictionary of Ancient Rome (a Samuele Ball Platner et Thoma Ashby composito, Londinii 1929) (Anglice)