Marcus Antistius Labeo
Marcus Antistius Labeo (natus die ignoto - mortuus ante annum 22), Pacuvii Antistii Labeonis, qui etiam iuris consultus erat, filius, fuit, Augusto regnante, clarus iuris consultus Romanus. Incorrupta libertas[1] ei causa fuit cur non ultra praeturam in cursu honorum progressus sit : nam consulatum suffectum sibi ab Augusto oblatum aspernatus est. Praeterea imperatorem offendit dum in senatus lectione Aemilium Lepidum exsulem inter senatores potissimum eligit[2] : adeo ei respublica recens mutata ei displicebat !
Obitus: 10 CE;
Patria: Roma antiqua
Familia
Opera selecta
recensereNihil praeterea pauca excerpta operum Marci Antistii Labeonis nobis servatum est. Titulos[3] librorum solum cognovimus quia ab aliis scriptoribus citati sunt, inter eos:
- Libri de iure pontificio ;
- Responsa ;
- Epistulae ;
- Pithana .
- Ad XII tabulas[4]
Lege etiam
recensere- Johannes Maier Eck, De vita, moribus, et studiis M. Ant. Labeonis (Franequerae, 1692), in Oelrichss Thes. nov., vol. i.
- Johannes Jacobus Mascovius, De sectis Sabinianorum et Proculianorum, Lipsiae, apud Jacobum Schuster, 1728
- Lothar Anton Alfred Pernice, Marcus Antistius Labeo. Das römische Privatrecht im 1. Jahrhundert der Kaiserzeit (Salinis Saxonicis, 1873-1892)
Notae
recensere- ↑ Tacitus, Ann. III.76.
- ↑ Dio Cassius 54.15. Suetonius Aug. 54.
- ↑ Vide Der kleine Pauly, paginam "C. Ateius Capito"
- ↑ Aulus Gellius hos libros excerpsit in Noctibus Atticis ː I.12.18 et VI.15.1 et XX.1.13
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |