Matralia
Matralia fuerunt feriae Romanae, quae die 11 Iunii (a. d. III Id. Iun.) in honorem Matris Matutae celebrabantur. A Servio Tullio instituta esse putabantur.
Matronae Romanae haec sacra fecerunt in templo Matris Matutae, quod in foro Boario situm fuit; dona deae liba in testu caldo cocta fuerant. Servi inire prohibebantur, praeter unam servam, cuius genam matrona verberaret et templo exire imperaret. Matronae liberos non suos, sed sororum suarum tenebant et gratiam deorum eis rogabant (sicut Ino, quae et Leucothea, Liberum sororis suae filium alebat; Mater Matuta et Leucothea interdum eadem dea habebantur).
Fontes
recensere- Varro, De lingua Latina, V 106
- Ovidius, Fasti, VI 475
- Plutarchus, Vita Camilli 5, Quaestiones Romanae, p. 267
- Tertullianus, de monogamia 17
Nexus externi
recensere- De Matralibus in Gulielmi Smith Dictionary of Greek and Roman Antiquities (Anglice)
Adonia • Agonalia • Ambarvalia • Amburbium • Argei • Armilustrium • Ludi Apollinares • Augustalia • Bacchanalia • Sacra Bonae Deae • Brumalia • Ludi Capitolini • Caprotinia • Caristia • Carmentalia • Cerealia • Compitalia • Consualia • Divalia • Eponalia • Equirria • Equus October • Faunalia • Februa • Feralia • Floralia • Fontinalia • Fordicidia • Furrinalia • Hilaria • Ieiunium Cereris • Iovis epulum • Iuturnalia • Larentalia • Feriae Latinae • Lemuralia • Liberalia • Lucaria • Lupercalia • Matralia • Matronalia • Meditrinalia • Megalesia • Mercuralia • Navigium Isidis • Nemoralia • Neptunalia • Opalia • Opiconsivia • Parentalia • Parilia • Portumnalia • Poplifugia • Ludi Plebeii • Quinquatria • Quinquatrus minusculae • Quirinalia • Regifugium • Robigalia • Ludi Romani • Saturnalia • Sol invictus • Rosalia • Ludi Saeculares • Sementivae • Septimontium • Ludi Taurii • Terminalia • Tubilustrium • Veneralia • Sacra Veneris Genetricis • Vertumnalia • Vestalia • Vinalia • Vitulatio • Volturnalia • Vulcanalia