Forum Boarium
Forum Boarium fuit forum inter colles Palatium, Capitolium et Aventinum situm, ubi boves venibant, unde verisimile nomen (boarium < bos) deductum est.[1]
Historia
recensereForum Boarium Tiberis in ripa, qua vado pastoribus facilis transitus concedebatur, situm erat. Qua de causa ibi mercatus boum exstitit.
Boarium est forum Romae antiquissimum. Hic non solum primi pontes trans Tiberim, sed etiam primus urbis portus (Portus Tiberinus) fuit. Per saecula ibi mercatura magna et copiosa facta est, donec tertio saeculo portus maritimus ad Ostiam translatus est. Anno 42 alius portus (Portus Romae) constructus est, Portus Tiberinus tempore Traiani imperatoris transactus ac horreis suppletus est.
Monumenta
recensereIn Foro Boario est Templum Herculis Victoris, quod diu deae Vestae attributum, verisimilius autem Herculi Victori dedicatum erat, et Templum Portuni, sacrarium portus dei Portuno dedicatum (olim templum Fortunae Virilis nuncupatum). Templa sunt bene conservata, quia Medio Aevo ecclesiae fuerunt.
Praeterea fori in margine septentrionali est Ianus Quadrifrons (vulgo Arco di Giano, i.e. Arcus Iani), olim quadrivium fornice supertectum, ubi mercatores convenerunt.
In fori parte austro-orientali aedificium Antiquitatis posterioris situm verisimile sedes praefecti annonae fuit. Reliquiae aedificii in ecclesia Sancta Maria in Cosmedin inveniuntur. In porticu orbis marmoreus permagnus, versilimiliter cooperculum cloacae,[2] humani vultus speciem exhibens collocatus est, qui vulgo Bocca della verità (i.e. "Os veritatis") vocatur. Narrabatur de eo superstitio hominis mendacis manum, si in ore posuerit, demorsum iri.
Bibliographia
recensere- Filippo Coarelli: Roma (Guide archeologiche Laterza). Romae 2008 (3. ed.)
- Christian Hülsen: Boarium forum. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band III,1, Stuttgardiae 1897, Coll. 573–575.
Nota
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Forum Boarium spectant. |