Portunus vel Portumnus (-i) erat in mythologia Romana portarum (et recentior, portuum) deus. Unus e duodecim deis fuit quibus flamen minor dicatus erat. Ille flamen arma Quirini unguebat, quod unum munus illius sacerdotis novimus[1]. Mater Portuni erat Mater Matuta. Romae templum Portuno dicatum in Foro Boario adhuc servatur. Graeci Portunum Palaemonem nominabant.

Templum Portuno dicatum Romae

Portumnalia Portumni festum die 17 Augusti (a.d. XVI Kal. Sept) celebrabantur.

  1. Festus, de Verborum significatu: Persillum vocant sacerdotes rudiculum picatum, quo unguine Flamen Portunalis arma Quirini unguet Archive.org

Nexus externus

recensere
 
stipula

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!