Aperire sectionem principem
Carnelevarium

Carnelevarium sive Carnevarium, Carnisprivium, Saturnalia, Bacchanalia et aliis nominibus appellatum festum est dies festi in regionibus religionis Christianae, in primis Catholicae Romanae ante Diem Cinerum, id est ante ieiunia quae Pascham antecedunt.

Origo Carnelevarii festi quidem ante aetatem Christianam est, et apud alias religiones festa similia inveniuntur. Aetate pagana carnelevario finis hiemis celebrabatur.

Praecipuum Carnelevarii est hilaritas hominum qui alienam vestem induunt, personas habent, saltant, clamant, bibunt, edunt.

Die Cinerum autem omnia finita sunt, ut dicunt. Carnelevarii tempus incipit aut Sollemnitate Epiphaniae Domini sive die 6° mensis Ianuarii aut die Sancti Martini sive die 11° mensis Novembris. Carnelevarium Rhenanum exempli gratia incipit die Epiphaniae vel acuratius undecimo die undecimi mensis undecima hora et undecima minuta.

Saepenumero Carnelevarium in regionibus Ecclesiae Catholicae Romanae celebratur, sed aliquando etiam in terris Protestantium, praecipue in urbe Helvetica Basilea, ubi autem Carnelevarium contra morem Catholicum post Diem Cinerum celebratur. In regionibus Alamannorum, carnelevarium Alamannicum multis moribus paganis celebratur.

Index

EtymologiaRecensere

 
Currus navalis Berolini, ex quo vocabulo forsitan verbum carnevale ortum est.

Plures opiniones sunt de vocabulo. Plurimi dicunt vocabulum de Latino verbo "carnem levare" ortum esse, quod ieiunia sequentia indicant.

Allii dicunt "carne vale!" simili sensu.

Iterum allii dicunt "curri navalis" verbum esse origo vocabuli quia olim et nunc naves super rotas trans vias oppidanas trahuntur. Etiam fabula de nave stultifera etymologice huc spectat

Arces carnelevariae, ut dicunturRecensere

Maiora oppida in quibus Carnelevarium magna pompa valde celebratur arces cernelevariae appellantur. In multis terris orbis terrarum, arces Carnelevariae sunt.

BrasiliaRecensere

Urbs FluminensisRecensere

Civitates Foederatae AmericaeRecensere

Nova AureliaRecensere

GermaniaRecensere

Germania habet inter alia Carnelevarium Alamannicum et Carnelevarium Rhenanum. In Media Germania centrum Saturnalium oppidum Wasungen esse videtur.

HelvetiaRecensere

Basilia (urbs)Recensere

Dies ante iuiunia incipiunt die Lunae post diem Cinerum quarta hora pulsu matutino ut dicitur vel vulgo Morgenstraich. Exacte septuaginta duas horas bacchanalia manet. Matutino die Iovis quarta hora finitur.

HispaniaRecensere

Maxima Carnelevaria Hispaniae sunt in insulis Canariis et in Gadibus.

ItaliaRecensere

VenetiaRecensere

FranciaRecensere

LutetiaRecensere

Nexus interni

BibliographiaRecensere

  • Di Cocco, Iohannes Paulus. 2007. Alle origini del Carnevale: Mysteria isiaci e miti cattolici. Florentiae: Pontecorboli.

Alia coepta VicipaediaeRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Carnelevarium spectant.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad dies ante ieiunia bacchanales Basilienses spectant (Basler Fasnacht, Carnivals).

Nexus externusRecensere

  • [1] Eberhard Forst: "De carnevario (vel carnelevario)" - Neulateinische Texte