Carnelevarium Rhenanum in Rhenania celebratur. Exordium carnelevarii est dies Sancti Martini vel hodiernis temporibus acuratius undecimo die undecimi mensis undecima hora et undecima minuta, finis est Dies Cinerum.

Undecim viri

Arces carnelevariae Rhenaniae sunt exempli gratia Aquisgranum, Bonna, Colonia Agrippina, Dusseldorpium, Moguntiacum.

E contrario carnelevarii Alamannici carnelevarium Rhenanum moribus vestibusque minus aetatem paganam spectat quam saeculum XVIII.

Vertex carnelevarii est dies rabidus aut rosarius Germanice Rosenmontag. Sanniones vel "narrones" regnant. Acerrime rabies ardet die Lunae rabido aut rosario.

Bonnae die Iovis ante diem Cinerum id est Die Iovis Crasso in vico ultra Rhenum sito atque Beuel dictitato curia a mulieribus feris expugnatur.

Pinacotheca

recensere

Alia coepta Vicipaediae

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad carnelevarium Germanicum spectant.

Nexus externus

recensere