Maslenitsa (Russice Масленица, Ucrainice Масниця, Albaruthenice Масленіца) est series dierum festorum, Carnelevario occidentali similis, in terris Slavorum orientlaium, videlicet in Russia, Ucraina et Ruthenia Alba, ante Quadragesimam (Magnum Ieiunium ibi appellatam) celebrata. Etiam nonnullos ritus paganos comprehendere habetur.

Maslenitsa a Boris Kustodiev anno 1919 picta

In calendario populari Slavorum orientalium Maslenitsa finem inter hiemem et verem, atque inter comestionem carnis et ieiunium, designat.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Maslenitsa spectant.
  • De Maslenitsa in Magna Encyclopaedia Sovietica (1969–1978) (Russice)
  • De Maslenitsa in Magna Encyclopaedia Russica (Russice)