Ptolemaei
Ptolemaei, Ptolemaidae (-arum m.) vel Lagidae (-arum m.) (Graece: Πτολεμαῖοι, Πτολεμαίδαι, Λαγίδαι) fuerunt domus regnatrix Aegypti (305-30 a.C.n.). Nomen traxerunt a Ptolemaeo, uno e diadochis qui Alexandro Magno mortuo sibi regnum Aegyptum adscivit, aut a Lago Ptolemaei patre.
Origo familiae
recensereGenealogiam Lagi primique Ptolemaei enumerat Satyrus qui De demis Alexandrinorum scripsit:[1] Arsinoam matrem Ptolemaei, Lagi uxorem, ex Amynta Macedonum rege originem traxisse per Bocrum avum Meleagrumque patrem. Ob hanc genealogiam Ptolemaeum Herculis prolem esse per matrem (sicut Alexander per patrem) multi confitentur, inter quos Theocritus.[2] Origo enim Perdiccae et Amyntae regum e Carano et Hercule trahunt idem Satyrus, Theopompus in Historiis Philippicis,[3] Iustinus in Epitome historiarum Pompei Trogi,[4] Diodorus Siculus in Bibliotheca historica.[5] Ob eandem genealogiam Ptolemaeus Euergetes, Lagi pronepos, et Dionysi prolem se proclamavit;[6] Deianira enim, Herculis mulier, fuit secundum nonnullos Dionysi filia.[7]
Index regum Lagidarum
recensere- Ptolemaeus I Soter (305-282), Lagi filius, Berenices I maritus
- Ptolemaeus II Philadelphus (284-246), Ptolemaei I filius, Arsinoes I et postea Arsinoes II, sororis suae, maritus
- Ptolemaeus III Euergetes (246-222), Ptolemaei II filius, Berenices II maritus
- Ptolemaeus IV Philopator (222-204), Ptolemaei III filius, Arsinoes III, sororis suae, maritus
- Ptolemaeus V Epiphanes (204-180), Ptolemaei IV filius, Cleopatrae I maritus
- Ptolemaeus VI Philometor (180-164 et 163-145), Ptolemaei V filius, Cleopatrae II, sororis suae, maritus. Filius eius, qui "Ptolemaeus VII Novus Philopator" nuncupatur, numquam regnavit[8]
- Ptolemaeus VIII Euergetes II (Physcon) (170-163 et 145-116), Ptolemaei V filius, primo Cleopatrae II, sororis suae et viduae fratris sui, postea Cleopatrae III, Cleopatrae II et Ptolemaei VI filiae, maritus
- Ptolemaeus IX Soter II (Lathyros) (116-107 et 88-81), Ptolemaei VIII et Cleopatrae III filius, primo Cleopatrae IV, sororis suae maioris, postea Cleopatrae Selenes, sororis suae minoris, maritus
- Ptolemaeus X Alexander I (107-88), Ptolemaei VIII et Cleopatrae III filius, primo Cleopatrae Selenes, sororis suae, postea Berenices III, Ptolemaei IX et Cleopatrae Selenes filiae, maritus
- Berenice III Philopator (81-80), Ptolemaei IX et Cleopatrae Selenes filiae, Ptolemaei X vidua, prima regina quae suo iure regnavit. Anno 80 nupsit Ptolemaeo XI, Ptolemaei X et suae matris Cleopatrae Selenes filio, a quo paulo post interfecta est.
- Ptolemaeus XI Alexander II (80), Ptolemaei X et Cleopatrae Selenes filius, Berenices III maritus
- Ptolemaeus XII Iuvenis Dionysus 'Auletes' (80-58 et 55-51), filius illegitimus Ptolemaei IX, maritus Cleopatrae V Tryphaenae, sororis suae, quae una cum filia Berenice IV anno 58 eum expulit et regnum sibi adscivit
- Cleopatra V Tryphaena (58-57), filia illegitima Ptolemaei IX, uxor Ptolemaei XII, quem expulit. Regnavit usque ad mortem una cum filia Berenice IV.
- Berenice IV Epiphaneia (58-55), filia Cleopatrae V et Ptolemaei XII, quem una cum matre expulit. Anno 55 Romanis intervenientibus, a patre interfecta est.
- Ptolemaeus XIII (51-47), Ptolemaei XII filius, regnavit una cum sorore et coniuge Cleopatra VII, quacum 48-47 bellum de regno gessit.
- Cleopatra VII Philopator (51-30), filia Ptolemaei XII, soror, coniunx et consors regni Ptolemaei XIII, quocum 48-47 bellum de regno gessit. Caesare interveniente regnum sola recepit.
- Arsinoe IV (48-47), Ptolemaei XII filia, soror Ptolemaei XII et Cleopatrae VII, quorum regnum sibi quoque adrogavit
- Ptolemaeus XIV (47-44), Ptolemaei XII filius minor, Cleopatrae VII frater et maritus, quacum regnum nomine suscepit.
- Ptolemaeus XV Caesarion (44-30), Cleopatrae VII et Caesaris filius, una cum matre regnavit.
Stemma Ptolemaeorum
recensereNexus interni
Notae
recensere- ↑ Satyrus Carolus Mullerus, Fragmenta historicorum Graecorum (1841–1872) tomi quinque (1 2 3 4 5/I-II). Lutetiae: Didot. vol. 3 pp. 164-165
- ↑ Theocritus, 17.13-33
- ↑ Carolus Mullerus, Fragmenta historicorum Graecorum (1841–1872) tomi quinque (1 2 3 4 5/I-II). Lutetiae: Didot. vol. 1 p. 283
- ↑ Iustinus, Epitome historiarum Pompei Trogi 7.1
- ↑ Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 7.14
- ↑ OGIS 54 (inscriptio Adulitana) apud Cosmae Topographiam Christianam
- ↑ Satyrus, De demis Alexandrinis in Carolus Mullerus, Fragmenta historicorum Graecorum (1841–1872) tomi quinque (1 2 3 4 5/I-II). Lutetiae: Didot. vol. 3 pp. 164-165. Vide A. S. F. Gow, ed., Theocritus (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1952) vol. 2 p. 331
- ↑ Vide Hölbl (2001): "Scholars who have counted this second son as Ptolemy VII are certainly mistaken" (p. 192); "Euergetes II remains here the eighth Ptolemy although I am aware that there was no independent ruler between him and Ptolemy VI Philometor" (p. 217 n. 63). Bevan autem (1927) impeccabiliter "VII-XIV" ordinat eos Ptolemaeos qui in enumerationem nostram et apud Hölbl numeros VIII-XV tenent.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ptolemaeos spectant. |
- 'Ptolemies' apud livius.org (Anglice)
- Christophe Hugot, "Ptolemaica: une bibliographie sur l'Égypte lagide"
- Trismegistos
Bibliographia
recensere- R. S. Bagnall, The Administration of the Ptolemaic Possessions Outside Egypt. Lugduni Batavorum, 1976
- E. R. Bevan, The House of Ptolemy. Londinii: Methuen, 1927. Textus apud "LacusCurtius"
- A. Bouché-Leclercq, Histoire des Lagides. Lutetiae, 1903-1904. 2 voll. Vol. 1 apud archive.org Vol. 2.
- Aristide Calderini, Sergio Daris, Dizionario dei nomi geografici e topografici dell'Egitto greco-romano. 1935-2007
- Hölbl, Günther. 2001. A History of the Ptolemaic Empire. Londinii: Routledge.
- H. Maehler, V. M. Strocka, edd., Das ptolemäische Ägypten: Akten des internationalen Symposions 27.-29.Sept. 1976 in Berlin. Moguntiaci, 1978.
- L. Mooren, Aulic Titulature in Ptolemaic Egypt: introduction and prosopography. Bruxellis, 1975.
- L. Mooren, La hiérarchie de cour ptolémaïque. Lovanii, 1977.
- C. Préaux, L'économie royale des Lagides. Bruxellis, 1939.
- Prosopographia ptolemaica. 1950-1956 Recensio interretialis apud Trismegistos
- 1/ L'administration civile et financière, nº 1 à 1824 - 2/ L'armée de terre et la police, nº 1825-4983 - 3/ Le clergé, le notariat, les tribunaux nº4984-8040 - 4/ L'agriculture et l'élevage nº8041-12459 - 5/ Le commerce et l'industrie, le transport sur terre et la flotte, la domesticité nº12460-14478 - 6/ La Cour, les relations internationales et les possessions extérieures, la vie culturelle. Nº s 14479-17250 - 7/ Index nominum - 8/ Addenda et corrigenda voluminum I (1950) et II (1952) - 9/ Addenda et corrigenda volumins III (1956).
- Paul Edmund Stanwick, Portraits of the Ptolemies: Greek kings as Egyptian pharaohs. Austin: University of Texas Press, 2002. ISBN 0-292-77772-8 (Paginae selectae apud Google Books).