Wikidata Andreas Gow
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 27 Augusti 1886; Londinium
Obitus: 2 Februarii 1978; Cantabrigia
Patria: Britanniarum Regnum, Britanniarum Regnum

Officium

Munus: hellenist, professor, philologus classicus, philologus classicus, art collector
Patronus: Collegium Etonense, Collegium Trinitatis

Memoria

Laurae: Kenyon Medal, Fellow of the British Academy

Andreas Gow, vulgo plene Andrew Sydenham Farrar Gow (natus die 27 Augusti 1886; mortuus die 2 Februarii 1978), philologus, praecipue de litteris Graecis classicis operam dedit. Socius fuit ab anno 1911 Collegii Trinitatis apud Cantabrigienses. Editiones confecit textuum Graecorum Theocriti, Nicandri, Machonis, et epigrammatum Hellenisticorum et Romanorum ex Anthologia Palatina extractis, commentariis eruditissimis munitas. Brevem conscripsit A. E. Housman poëtae philologique vitam.

De vitaRecensere

 
Edgarus Degas, effigies sororis suae Thérèse Degas: adumbratio c. 1856 facta, iussu Andreae Gow anno 1978 Museo Fitzwilliamensi data (PD.24-1978)

Filius fuit Iacobi Gow, magistri scholae Nottinghamiensis: ibi a principio sed ab anno 1900 apud scholam Rugbeiensem educatus est. Pater postea Collegii Westmonasteriensis magister anno 1923 moriturus erat.[1]

 
Edgarus Degas, Mulier se lavans: adumbratio iussu Andreae Gow anno 1978 Museo Fitzwilliamensi data (PD.33-1978)

Andreas Gow Rugbei haud iucunde morans, Rupertum Brooke poëtam primum cognovit cum quo, Cantabrigiam anno 1905 progressus, scholarius in Collegium Trinitatis receptus, fabulam Marlovianam Doctoris Fausti docuit. Ibi amicos coaevos cognovit, ambos collegii Westmonasteriensis alumnos, Donaldum Robertson[en] regium professorem Graecitatis futurum, et Henricum Philby[en], linguarum Orientalium studiosum. Lecturas Gulielmi Ridgeway de archaeologia classica, Arthuri Verrall de litteris Graecis auscultavit. Dissertatione submissa de rebus philologicis variis, socius collegii Trinitatis anno 1911 electus est, eodem anno quo A. E. Housman cui longa amicitia iunctus est. Dissertatio mox in commentationibus fere quinque destillata est.[2]

 
Edgarus Degas, Saltator Jules Perrot: adumbratio iussu Andreae Gow anno 1978 Museo Fitzwilliamensi data (PD.25-1978)

Lector non iam promotus, magister apud Collegium Etonense inter annos 1914 et 1925 operam dedit, ubi inter discipulos erant Alexander Douglas-Home primus minister futurus, Georgius Orwell scriptor (vero nomine Eric Blair).[3] Puerorum Etonensium plures eum timuisse dicuntur: sunt qui Wog, sunt qui Granny Gow ("aviam Gow") nuncupabant. Collegam Ioannem Christie[en], qui theatrum melodramaticum Glyndebourne apud se conditurus erat, in amicum convertit et saepe annis insequentibus visitavit.

 
Edgarus Degas, Despectus in castellum S. Elmi in Italia: tabula picta munificentiae Andreae Gow ope a Museo Fitzwilliamensi empta (PD.18-2000)

In collegium Trinitatis revocatus, lector ab anno 1925 tutorque ab 1929 laborans (quem pauci amabant, plurimi severissimum aestimabant), inquisitiones classicas resumpsit, sed libros, quos ab initio divulgari iussit, non de his rebus sed de amicorum mortuorum studiis redoluerunt, imprimis volumen alterum operis Gulielmi Ridgeway de Graecia archaica (volumine primo ante triginta annis edita) quod e schedis sparsissimis Gow cum amico et collega Donaldo Robertson in librum contexerunt. Biographiam philologicam bibliographiamque Alfredi Housman nuper mortui edidit, de poësi Anglica vitaque sensuali sicut infandis tacens; editionem Manilii poëtae astronomici Latini, iam ab Housman quinque voluminibus datam, recensuit. Secundo bello mundano superveniente Cantabrigiae manebat collegiumque suum contra impulsos aërios munire curabat. His annis litteras de rebus Cantabrigiensibus vitaque quotidiana discipulis et amicis qui in exercitu Britannico militabant saepe emisit.

Seriem commentationum anno 1913 inceptam de singulis idyliis Theocriteis usque in 1943 producebat dum editionem Theocriteam parat. Quae editio, versione Anglica commentarioque plenissimo munita, duobus voluminibus anno 1950 divulgari iussit. Eisdem annis textum Bucolicorum Graecorum (minori apparatu critico) versionemque separatim insuper edidit, sed laudes philologorum editioni maiori reservatae sunt. Annis insequentibus editiones divulgavit auctoris scurrilis Machonis poëtaeque didactici Nicandri Colophonii sed hoc casu cum amico A. F. Scholfield bibliothecario universitatis collaboravit: hic de re botanica, ille de re zoologica quaesivit. Denuo editionem epigrammatum Graecorum Anthologiae Palatinae parare suscepit, sed, magnitudinem laboris timens, collegam Dionysium Page adiutorem accepit. Primis voluminibus huius editionis, anno 1965 duce Gow editis, epigrammata aevi Hellenistici cum versione et commentariis divulgaverunt, quae magna parte olim a Meleagro congesta fuisse censentur; voluminibus tertio et quarto, anno 1968 duce Page emissis, carmina aevi Romani recensa sunt, magna parte a Philippo iamdudum congesta. Post annum 1968, magis magisque morbo arthritico aegrotans, pauca scripsit.

Hac inscriptione in sacella Collegii Trinitatis Cantabrigiensis commemoratus est:

ANDREW SYDENHAM FARRAR GOW, huius collegii discipulus et per annos LVIII socius, pueros Etonenses docendo iuventutem dedit. In collegii societatem revocatus lectoris et tutoris officia diligenter praestitit, Theocriti aliorumque illius aetatis poetarum carmina accurate recensuit copiose illustravit. Idem picturae et sculpturae existimator spectatus exempla insignia a se congesta academiae legavit. Aegrotationem diuturnam constanter perpessus obiit a.s. MCMLXXVIII suae aetatis XCII.

De rebus minime philologicisRecensere

Studiis bellarum artium Cantabrigiae a fere omnibus eo aevo spretis, Gow iam tiro aestimationem picturarum apud discipulos favebat. Annis 1912 et 1913 Germaniam saepe petivit ad linguam Theodiscam discendam sed etiam ad artium historiam per musea imbibendam. Deinde apud illum artium amatores libros de pictoribus reperire potebant; ille lecturas de arte Graeca antiqua studentibus proferebat; cum Scholfield annis 1920 et 1930 ecclesias et pinacothecas Italiae septentrionalis quotannis visitabat. His lecturis peregrinationibusque Renascentiam favebat, Barocum stilosque recentiores reiecit, sed senescens collectum componere coepit adumbrationum statuarumque Edgari Degas quae Museo Fitzwilliamensi legavit.[4]

Amicitias semper masculinas colebat: ad Housman et Scholfield addi oportet Antonium Blunt artium historicus, ab anno fere 1925 discipulus, socius Collegii Trinitatis suadente Gow anno 1932 electus, semper amicus, qui primus, post Andreae Gow mortem, de illis bellarum artium studiis scripsit.[5] Blunt emissarius Sovieticus iam annis 1930 et 1940 fuerat; iam mense Maio 1970 Gow hanc rem arcanam ad Brianum Sewell, scriptorem de arte homosexualem, revelaverat.[6] Anno 1979 ergo, Gow iam mortuo Bluntque iam infamo, Sewell Andream Gow secretum ducem emissariorum plurum[en] qui e Collegio Trinitatis emerserant fuisse proposuit (i.e. Donaldum Maclean, Guidonem Burgess, Haroldum Philby Henrici filium, Antonium Blunt, Ioannem Cairncross),[7] nonnullis adnuentibus,[8] aliis dissentientibus.[9]

Placita de collegisRecensere

De Iosepho Ioanne Thomson, olim Collegii Trinitatis praeposito annoque 1940 mortuo, Gow epitaphium parodicum Latine composuisse refertur:

In memoriam Josephi Thomson, qui, propter minimarum particularum scientiam maximo utriusque universitatis collegio praepositus, alteram officii partem omnino neglexit, altera ita functus est ut neglectam maluisses. Raucus, edentulus, impexus, uxorem duxit non amabilem, cuius ope et auxilio suffultus, heredibus LXXX milia librarum sterling-arum, collegio domicilium hara immundius, posteri exemplum memorabile avaritiae reliquit.[10]

Successorem huius, Georgium Macaulay Trevelyan, ab anno 1940 usque in 1951 praepositum, Gow in epistulis suis paucis verbis laudavit: primo prandio inter socios sumpto, contionem "audibilem idoneamque" habuisse "id quod omnes, qui orationes in aula nostra audire soleant, rem novam gratamque aestimabunt" (audible and appropriate—and those accustomed to speeches in our Hall will welcome the innovation).[11]

De lecturis professorum Cantabrigiensium, quos discipulus olim auscultaverat, sic: Ricardus Jebb, regius professor litterarum Graecarum, e schedis vel paginis impressis catenas citationum voce monotona inaudibilique enuntiabat quas nemo reperturus erat, quaeque, etiamsi quis repperisset, inutiles fuerint; Ioannes Mayor, professor litterarum Latinarum, inter res vagabat quae in mentem suam subvenirent, sit nomina characterum Graecorum, sit antiquos Catholicos, sit vegetarianismum, sit aliam rem, quarum nulla ad veram materiem lecturarum pertinebat, atque ab eo die, quo e paucis auditoribus omnes simul abierunt, lecturas dare statim abstinuit.[12]

OperaRecensere

Libri
Commentationes potiores
  • 1912 : "On the Meaning of the Word θυμέλη" in Journal of Hellenic Studies vol. 32 (1912) pp. 213-238 JSTOR
  • 1912 : "On the Use of Masks in Roman Comedy" in Journal of Roman Studies vol. 2 (1912) pp. 65-77 JSTOR
  • 1913 : "The Cup in the First Idyll of Theocritus" in Journal of Hellenic Studies vol. 33 (1913) pp. 207-222 JSTOR
  • 1914 : "The Ancient Plough" in Journal of Hellenic Studies vol. 34 (1914) pp. 249-275 JSTOR
  • 1914 : "The Σύριγξ technopaegnium" in Journal of Philology vol 33 (1914) pp. 128-138
  • 1914 : "Hesiod's Wagon" in Journal of Philology vol 33 (1914) pp. 145-153
  • 1917 : "Miscellaneous Notes on the Works and Days" in Classical Quarterly vol. 11 (1917) pp. 113-118 JSTOR
  • 1928 : "Notes on the Persae of Aeschylus" in Journal of Hellenic Studies vol. 48 (1928) pp. 133-158 JSTOR
  • 1930 : "The Methods of Theocritus and Some Problems in His Poems" in Classical Quarterly vol. 24 (1930) pp. 146-153 JSTOR
  • 1932 : "Diminutives in Augustan Poetry" in Classical Quarterly vol. 26 (1932) pp. 150-157 JSTOR
  • 1934 : "ΙΥΓΞ, ΡΟΜΒΟΣ, Rhombus, Turbo" in Journal of Hellenic Studies vol. 54 (1934) pp. 1-13 JSTOR
  • 1935 : "Notes on the Fifth Idyll of Theocritus" in Classical Quarterly vol. 29 (1935) pp. 65-71 JSTOR
  • 1938 : "The Adoniazusae of Theocritus" in Journal of Hellenic Studies vol. 58 (1938) pp. 180-204 JSTOR
  • 1938 : "The Thirteenth Idyll of Theocritus" in Classical Quarterly vol. 32 (1938) pp. 10-17 (8 pages) JSTOR
  • 1940 : "The Seventh Idyll of Theocritus" in Classical Quarterly vol. 34 (1940) pp. 47-54 JSTOR
  • 1942 : "The Twenty-Second Idyll of Theocritus" in Classical Review vol. 56 (1942) pp. 11-18 JSTOR
  • 1942 : "Theocritus, Idyll XXIV - Stars and Doors" in Classical Quarterly vol. 36 (1942) pp. 104-110 JSTOR
  • 1943 : "ΗΡΑΚΛΗΣ ΛΕΟΝΤΟΦΟΝΟΣ (Theocr. Id. xxv)" in Classical Quarterly vol. 37 (1943) pp. 93-100 JSTOR
  • 1951 : "Notes on Noses" in Journal of Hellenic Studies vol. 71 (1951) pp. 81-84 JSTOR
  • 1951 : "Nicandrea: With Reference to Liddell and Scott, ed. 9" in Classical Quarterly n.s. vol. 1 (1951) pp. 95-118 JSTOR
  • 1954 : "Antipater of Sidon: Notes and Queries" in Classical Review n.s. vol. 4 (1954) pp. 1-6 JSTOR
  • 1954 : "Asclepiades and Posidippus: Notes and Queries" in Classical Review n.s. vol. 4 (1954) pp. 195-200 JSTOR
  • 1956 : "Phanias: Notes and Queries" in Classical Quarterly n.s. vol. 6 (1956) pp. 231-236 JSTOR
  • 1956 : "Mnasalces: Notes and Queries" in Classical Review n.s. vol. 6 (1956) pp. 91-95 JSTOR
  • 1958 : "Leonidas of Tarentum: Notes and Queries" in Classical Quarterly n.s. vol. 8 (1958) pp. 113-123 JSTOR
  • 1960 : "The Gallus and the Lion. Anth. Pal. vi, 217-20, 237" in Journal of Hellenic Studies vol. 80 (1960) pp. 88-93 JSTOR
  • 1966 : "Antipater of Thessalonica: Notes and Queries" in Classical Review n.s. vol. 16 (1966) pp. 5-9 JSTOR
  • 1967 : "Mousers in Egypt" in Classical Quarterly n.s. vol. 17 (1967) pp. 195-197 JSTOR
  • 1968 : "On the Halieutica of Oppian" in Classical Quarterly n.s. vol. 18 (1968) pp. 60-68 JSTOR

NotaeRecensere

  1. "Death of Dr. Gow" in The Times (17 Februarii 1923) situs venalis
  2. #Θυμέλη 1912; #Masks 1912; #Plough 1914; #Wagon 1914; #Σύριγξ (1914)
  3. #Meyers (2015
  4. #Bequest (1978); #Roberts (1978)
  5. #Blunt (1978), cf. #Sandbach (1979) pp. 437-440
  6. #Sewell (2012) pp. 117-118; Brian Sewell, Ben MacIntyre, "Anthony Blunt and Me" in The Times (20 Octobris 2012) situs venalis
  7. #Sewell (2012) pp. 127-128; Brian Sewell, Ben MacIntyre, "Anthony Blunt and Me" in The Times (20 Octobris 2012) situs venalis
  8. "Brian Sewell" [necrologia] in The Times (21 Septembris 2015) situs venalis
  9. "Imaginary moles ... began to multiply in print": Christopher Andrew, "The Fine Art of Lying to Yourself" in The Times (7 Novembris 2001) situs venalis; Anthony Powell, Journals 1982–1986 (Londinii, 1995) pp. 283-284 (paginae verificandae)
  10. Fide #Johnson (2011)
  11. #Letters from Cambridge pp. 62-63, fide W. C. Lubenow, The Cambridge Apostles 1820-1914 (Cantabrigiae, 1998) p. 319
  12. [Jebb's] idea of lecturing was to read out in a monotonous inaudible voice from a notebook or proofsheets strings of references which nobody would look up and which would not have profited them if they had. . . . [Mayor's] method was to ramble from theme to theme as they came into his head—the names of the Greek letters, the Old Catholics, vegetarianism, and what not—none of them remotely connected with the subject on which he was supposed to be discoursing; then when the members of his scanty audience all chanced to absent themselves on the same day the course stopped: #Letters from Cambridge pp. 239-240, fide Laudator Temporis Acti.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere