Nummi Ptolemaici (Graece sg. Πτολεμαϊκὸν νόμισμα)[1] sunt nummi regni Ptolemaeorum, i.e. iussu regum Lagidarum percussi qui mortuo Alexandro Macedone usque ad mortem Cleopatrae Aegyptum rexerunt. Nummos illorum regum primus recensuit et commentario illustravit anno 1701 numismatista Francogallicus Ioannes Foy-Vaillant[2].

Octadrachmon aureum e serie familiae Ptolemaeorum commemorativa:
obverso Ptolemaeus II et Arsinoe II Philadelphi: ΑΔΕΛΦΩΝ "fratrum"
reverso Ptolemaeus I Soter et Berenice I: ΘΕΩΝ "deorum"
Decadrachmon argenteum e serie Arsinoae II commemorativa:
obverso Arsinoae II protome velata
reverso diceras: ΑΡΣΙΝΟΗΣ ΦΙΛΑΔΕΛΦΟΥ "Arsinoae Philadelphae"
  1. Iulius Pollux, Onomasticon 9.85
  2. Historia Ptolemaeorum Aegypti regum, ad fidem numismatum accommodata, per J. Vaillant, bellov. D. M. & s. Ducis Cenom. antiquarium. Amstelaedami, apud G. Gallet, 1701

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad nummos Ptolemaicos spectant.

Bibliographia

recensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.