Cleopatra VII (regina Aegypti)
Cleopatra VII Philopator (Graece Κλεοπάτρα Φιλοπάτωρ; anno 69 a.C.n.[1] – Alexandriae 12 Augusti 30 a.C.n.[2]), in litteris historicis Cleopatra tantum nota, fuit pharao Aegypti et ultima Regni Ptolemaici rectrix activa.
Obitus: 12 Augusti 30 a.C.n.; Alexandria
Patria: Regnum Ptolemaicum
Familia
Coniunx: Ptolemaeus XIII, Ptolemy XIV of Egypt, Marcus Antonius
Proles: Caesarion, Cleopatra Selene II, Alexander Helios, Ptolemaeus Philadelphus
Familia: Ptolemaei
Memoria
E familia Macedonica Lagidarum orta est.
Primo cum fratre et simul marito suo Ptolemaeus XIII rexit. Ab eo expulsa, C. Iulium Caesarem se iuvare quaesivit, qui postquam Gnaeum Pompeium vicerat et imperium Cleopatrae reddidit. Cleopatra Caesarem pellicebat. Mater Caesarionis filii Caesaris erat, et ab anno 46 a.C.n. ad annum 44 a.C.n. Romae in urbe vixit.
Gaio Iulio Caesare anno 44 a.C.n. occiso, Cleopatra ad Aegyptum rediit. Bello civili sequente, se primo neutri parti adiunxit. Anno autem 41 a.C.n., Marcum Antonium socium sibi fecit, annoque 37 a.C.n. ei rite nupta est.
Anno 32 a.C.n. Octavianus ei Marco Antonioque marito eius bellum intulit. Marco Antonio acie victo apud Actium anno 31 a.C.n., Cleopatra Alexandriam fugit, atque Antonio mortuo, veneno sibi mortem consciit; origo veneni incerta est, sed nonnulli auctores venenum serpentis fuisse dicebant. Certius est effigiam eius cum serpente portatam esse in pompa triumphali Octaviani.
Familia et iuventus
recensereCleopatra VII nata est anno 69 a.C.n. Pater erat Ptolemaeus XII, et mater Cleopatra V. Cleopatra non erat pulchra quod Cleopatrae parentes erant frater sororque. Cleopatra VII erat regina ultima Ptolemaeorum Graecorum, qui rectores in Aegypto erant. Cleopatrae erant duo fratres et tres sorores. Fratres erant Ptolemaeus XIII, qui natus est anno 62 a.C.n., et Ptolemaeus XIV, qui natus est anno 60 a.C.n. Sorores erant Cleopatra VI Tryphaena, quae nata est anno 75 a.C.n., et Arsinoe IV, quae nata est anno 68 a.C.n., et Berenice IV. Cleopatra credidit se esse dea.
Imperium Cleopatrae VII
recensereCleopatra nupsit fratri, Ptolemaeo XIII, primum et regnaverunt in Aegypto quattuor annos. Cleopatra fratrem opprimere poterat auxilio Gaii Iulii Caesaris, qui fratri substitit quod Ptolemaeus XIII praecidit caput Cn. Pompei, maritus Iuliae, solius filiae Iulii Caesaris. Anno 48 a.C.n., cum Iulius Caesar in Aegyptum pervenisset, Iulius Caesar et Cleopatra convenerunt. Ministri Cleopatrae traxerunt Cleopatram celatam tapeta convoluta ad Caesarem. Caesar Cleopatram cupiens ei auxilium dedit. Ergo Caesar, post difficilem bellum Alexandrinum, exercitum vicit Ptolemaei XIII, qui fugiens occisus est. Fratre mortuo, Cleopatra sola regina erat in Aegypto.
Cleopatra VII peperit quattuor liberos: filius Iulii Caesaris erat Caesarion, et liberi M. Antonii erant Cleopatra Selene II quae Iubae II nupsit et regina Mauritaniae fuit, Alexander Helios, et Ptolemaeus Philadelphus.
A senatoribus coniuratis Caesar proditus est anno 44 a.C.n. Post mortem Caesaris et post divisam rempublicam, Cleopatra VII se sociavit cum M. Antonio.
Finis Imperii Cleopatrae VII
recensereErant tres partes reipublicae divisae quae regnatae sunt a ducibus novis civilibus, in his Caesar Octavianus et Marcus Antonius. Caesar Octavianus et Marcus Antonius inter se dissenserunt, et bellum secutum est. Bellum ante Actium pugnatum est anno 31 a.C.n., quo Octavianus Marcum Antonium vicit. Erat saucius Marcus Antonius bello, et mortuus esse brachiis Cleopatrae dicitur. Post cladem Marci Antonii, Cleopatra in gratiam Octaviani reconciliari conabatur; cum autem hoc fieri nullo modo potuisset, Cleopatra sibi ipsa mortem mox conscivit. Fatur enim eam, morsam ab aspide venenosa, mortuam esse. Cleopatra mortua, Aegyptus facta est provincia Romana.
Fontes de vita et regno Cleopatrae VII
recensereNotae
recensereBibliographia
recensere- I. Becher, Das Bild der Kleopatra in der griechischen und lateinischen Literatur. Berolini, 1966
- P. J. Bicknell, "Caesar, Antony, Cleopatra and Cyprus" in Latomus vol. 36 (1977) pp. 325-342
- Jean-Christophe Couvenhes, "Le basilikon symposion de Cléopâtre à Tarse et Antoine neos Dionysos à Athènes" in Catherine Grandjean, Anna Heller, Jocelyne Peigney, edd., A la table des rois: luxe et pouvoir dans l'oeuvre d'Athénée (Redonis: Presses Universitaires de Rennes, 2013. ISBN 978-2-7535-2888-8) pp. 229-250
- L. Criscuolo, "La successione a Tolemeo Aulete ed i pretesi matrimoni di Cleopatra VII con i fratelli" in Egitto (1989) pp. 325-339
- J. G. Griffiths, "The Death of Cleopatra VII" in Journal of Egyptian Archaeology vol. 47 (1961) pp. 113-118, tab. ix
- Lucy Hughes-Hallett, Cleopatra: histories, dreams and distortions. Novi Eboraci: Harper, 1991
- Heinz Heinen, Kleopatra-Studien. Gesammelte Schriften zur ausgehenden Ptolemäerzeit. Universitätsverlag Konstanz, Konstanz 2009 (Xenia, no. 49) ISBN 978-3-87940-818-4
- Jan Quaegebeur, "Cleopatra VII and the cults of the Ptolemaic queens" in Cleopatra's Egypt: Age of the Ptolemies (Novi Eboraci, 1988) pp. 41-54
- Jan Quaegebeur, "Cléopâtre VII et le temple de Dendara" in Göttinger Miszellen vol. 120 (1991) pp. 49-72
- M. Reinhold, "The Declaration of War against Cleopatra" in Classical Quarterly vol. 77 (1981/1982) pp. 97-103
- Maria Wyke, "Augustan Cleopatras" in Jonathan Edmondson, ed., Augustus (Edimburgi, 2009) pp. 334-380 (Paginae selectae apud Google Books)
Nexus interni
Nexus externi
recensereCleopatra Philopator | |||||||||||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Nomen Aegyptium | |||||||||||||||
Hieroglyphica |
| ||||||||||||||
Translitteratio | Qlwpdr.t Nṯr.t Mr(.t)-Ỉt=s | ||||||||||||||
Translatio | "Cleopatra Dea Amans Patrem Suam" |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cleopatram spectant (Cleopatra, Cleopatra VII of Egypt). |
- "Cleopatra VII" apud Egyptian Royal Genealogy