Ptolemaeus XII (rex Aegypti)

(Redirectum de Ptolemaeus XII)

Ptolemaeus XII Iuvenis Dionysus, agnomine Auletes (Graece Πτολεμαῖος Νέος Διόνυσος, Αὐλητής) e familia Lagidarum fuit rex Aegypti ab anno 80-58 a.C.n. rursusque ab anno 55 usque ad 51 a.C.n. Filium fuisse censetur Ptolemaei IX; pater fuit Cleopatrae VII.

Ptolemaeus XII inimicorum debellator (Templum Hori, Apollonopolis Magna)
Protome Ptolemaei XII (Museum Lupariense)

Anno 58 a.C.n. Alexandrinae plebis seditionibus pulsus -irati regi suo erant quia insulam Cyprum, avitam Ptolemaeorum possessionem, Romanis capiendam relinquebat-Romam confugit ubi per duos annos senatores et magistratus qui in republica maxime pollebant ambire atque pecunia corrumpere solebat (apud ipsum Pompeium aliquamdiu hospitabatur), sperans a legionibus Romanis in regnum restitutum iri (nam filia Berenice interim regina Aegyptiorum facta erat). Postremo anno 55 a.C.n. proconsul Syriae Aulus Gabinius contra voluntatem senatus regem in Aegyptum reduxit et exercitum inimicorum eius vicit.

Fontes de regno Ptolemaei XII

recensere

Nexus externi

recensere
  • "Ptolemy XII Auletes" apud virtualreligion.net (Anglice)
  • Ptolemy XII apud Egyptian Royal Genealogy (Anglice)

Si vis plura legere

recensere
  • "Berenice III, Ptolemy X Alexander II, Ptolemy XI (Auletes)" in E. R. Bevan, The House of Ptolemy (Londinii: Methuen, 1927)
  • L. Criscuolo, "La successione a Tolemeo Aulete ed i pretesi matrimoni di Cleopatra VII con i fratelli" in L. Criscuolo, G. Geraci, edd., Egitto e storia antica dall'Ellenismo all'età araba (Bononiae, 1989) pp. 325-339
  • Maria Siani-Davies, 'Ptolemy XII Auletes and the Romans', Historia: Zeitschrift für Alte Geschichte, 1997(46) : 306-340 [1]
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!