Hieroglyphica Aegyptia[1] (fontibus antiquis litterae vel notae hieroglyphicae)[2] sunt antiqua signa veterrimi modi quo Lingua Aegyptia scripta est, annis 3200 a.C.n.–400 p.C.n. adhibita.
Hieroglyphica Aegyptia in templo Kom Ombo.
Sunt tres modi utendi ubi signum singulum potest significare:
sonum (phonogrammata),
verbum aut notionem (logogrammata sive ideogrammata) aut
determinatorem (semagrammata).
Primo 700 signis, postea tempore Graeco-Romano circiter 7000 signis, hieroglypica formant peramplum modum scribendi.
Stela Ankh-af-na-khonsu, cum multo ductibus scribendi.
Primo hieroglyphica scripta sunt in columnis a summo ad imum et a sinistra ad dexteram, sed ductus variare potest . Non est difficile statuere ductum verum, nam homines picti animaliaque inspiciunt initium versus.
Sicut multis aliis modis scribendi antiquis, terminus vocabulorum non signatur. Tamen potes distinguere verbulos, quoniam determinatores saepe terminum vocabuli formant.