Aperire sectionem principem

Abecedarium Arabicum (أبجدية عربية), vel alphabetum Arabicum, est systema scripturae pro nonnullis linguis Asianis et Africanis adhibitum, sicut linguis Arabica, Persica, et Urdu. Post abecedarium Latinum, id est alterum latissime adhibitum mundi abecedarium.[1]

Hoc abecedarium primum adhibitum est ad textus Arabice scribendos, praecipue Alcoranum, sacrum religionis Islamicae librum. Cum Islam in novis regionibus percrebresceret, abecedarium ad multas alias linguas scribendas adhibitum est, atque adeo praeter familiam Semiticam, ad quam Arabica pertinet. Exempla linguarum non Semiticarum abecedario Arabico scriptarum sunt linguae Persica, Urdu, Pashto, Baloch, Malay, Hausa (in Africa Occidentali), Mandinka, Swahili (in Africa Orientali), Balti, Brahui, Panjabi (in Pakistania), Kashmiri, Sindhi (in India et Pakistania), Uyghur (in Sinis), Casachica (in Sinis), Kyrgyz (in Sinis), Atropatenice (in Irania), Kurdica (in Iraquia et Irania), et Turcica Imperii Ottomanici. Ut harum linguarum necessitates accommodentur, novae litterae et alia signa ad primum abecedarium addita sunt.

Scriptum Arabicum a dextra ad laevam in stilo cursivo scribitur, et viginti octo litteras principales habet. Cum signis quae optionem dant aliqui vocales designentur, scriptum abiad classificari potest. Sicut sunt varii manuscriptorum typorumque in abecedario Romano stili, scriptum Arabicum habet nonnullos calligraphiae stilos, qui Hijazi, Kufic, Naskh, Nastaʿlīq, Ruq'ah, Shahmukhi, Sini, et Thuluth amplectuntur.

ConlatioRecensere

Abecedario Arabico sunt duo conlationis ordines. Primus ordo, abiad appellatus (أبجدي abjadī), de ordine abecedarii Poeni deductus, aliorum abecedariorum de abecedario Poeno deductorum similis est, sicut abecedarium Hebraeum; hic ordo etiam ad res numerandas adhibetur. Altero ordine, appellato hijāʼī (هجائي), litterae formae similes una digeruntur (vide infra); hic ordo adhibetur ubicumque indices nominum verborumque digeruntur, sicut in libris telephonicis, indicibus discipulorum, et dictionariis.

VocalesRecensere

Abecedarium Arabicum est abiad "impurum": scribuntur vocales longi, sed non breves; ergo, lectori necesse est linguam probe scire ut vocales absentis intellegat. Nihilominus, editiones Alcorani et libri didactici signa vocalizationis adhibent, sukūn pro praetermissione vocalium et šadda pro geminatione (duplicatione consonantium) non exceptis.

Litterae additaeRecensere

NumeriRecensere

HistoriaRecensere

Prela ArabicaRecensere

Linguae abecedario Arabico scriptaeRecensere

Usus abecedarii Arabici
 →  Civitates ubi scriptum Arabicum est solum orthographia publica.
 →  Civitates ubi scriptum Arabicum adhibetur cum aliis orthographiis.

Linguae nunc abecedario Arabico scriptaeRecensere

Hodie, Irania, Afganistania, Pakistania, India, et Sinae sunt praecipuae civitates non Arabicae quae abecedarium Arabicum adhibent ad unam pluresve linguas civitatis scribendas, linguis Persica, Dari, Pashto, Panzabi, Urdu, Kashmiri, Sindhi, et Uyghur non exceptis.

Linguae olim abecedario Arabico scriptaeRecensere

AfricaRecensere

In multis gravissimis Africae Occidentalis linguis (Fula, Hausa, Mandinka, Wolof, et aliis), abecedarium Latinum in locis transcriptionum Arabicarum publice substitutum est ut literacy? et educatio promoveantur.

EuropaRecensere

Nexus interni

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

Libri antiquiores

Nexus externiRecensere

Clavilia Arabica in interretiRecensere