Museum Solitarium,[1] nomine Latino pleniori olim "Museum Solitarium Augustissimi Imperatoris Russici",[2] nunc "Museum Solitarium Publicum", Russice Государственный Эрмитаж,[3] est museorum Petropolitanorum celeberrimum, a Catharina II anno 1764 decretum populoque anno 1852 apertum.

Museum Solitarium: Palatium Hiemale et columna Alexandro I, Russiae imperatori dicata, mense Augusto 2003
Vide etiam paginam fere homonymam: Hermitagium

Aedificium Palatii hiemalis, quod tempore Imperii residentia principalis imperatoris fuit, praeter alia aedificia occupat. Post annum 1917, cum tempore Rerum novarum palatium a rebellibus expugnatum esset, museo additum est.

NotaeRecensere

  1. "Museum solitarium imp. (l'Hermitage)"[1]; "Imperatoris Augustissimi totius Russiae Museum solitarium (vulgo Eremitage dicunt)"[2]
  2. (Antiquitatis Muhammedanae monumenta varia, vide pars ii p. 11 apud Google Books)
  3. E verbo Francogallico Hermitage nuncupatum, scilicet "eremitagium"

BibliographiaRecensere

  • C. M. Fraehn, "Numi Kufici qui in Imperatoris Aug. Museo Solitario Petropoli servantur" in Mémoires de l'Académie impériale des sciences de St. Petersbourg vol. 9 (1824) (pp. 565-648 apud Google Books)

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Museum Solitarium spectant.
  Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!