Alexander I (imperator Russiae)

Wikidata-logo.svg Alexander I (imperator Russiae)
Res apud Vicidata repertae:
Alexander I (imperator Russiae): imago
Alexander I (imperator Russiae): subscriptio
Nativitas: 12 Decembris 1777; Petropolis
Obitus: 19 Novembris 1825; Taganrogium
Patria: Imperium Russicum

Officium

Officium: Imperator
Munus: politicus

Consociatio

Religio: Ecclesia Orthodoxa

Familia

Genitores: Paulus I; Maria Theodori filia
Coniunx: Elisabeth Alexii filia
Proles: Elisabeth Alexandri filia, Maria Alexandri filia, Yelizaveta, Nicolaus Eugenii filius Lukasch, Mariya Aleksandrovna Romanov, Grand Duchess of Russia, Elisabeta Aleksandrovna Romanov, Grand Duchess of Russia, Zenais Naryškina, Sophia Naryškina, Emmanuel Naryškin, Maria Alexandrovna Parijskaia, Wilhelmine Alexandrine Pauline Alexandrov, Gustaw Ehrenberg, Maria (?), Nikolay Isakov
Familia: Romanov-Holstein-Gottorp, domus Romani

Memoria

Laurae: Crux magna Legionis Honoris, Ordinis Sancti Spiritus eques, Ordinis Sancti Michaelis eques, Ordinis Velleris Aurei eques, Crucis Magni Ordinis Militiae Mariae Theresiae eques, Ordo Alexandri Nevensis, Ordo Aquilae Nigrae, Ordo Sancti Andreae, Ordinis Sancti Georgii classis quarta, Ordo Sancti Stanislai, Crucis Magnae Ordinis Militiae Gulielmi, Ordinis Aquilae Rubrae classis prima, Ordo Sancti Ioannis Hierosolymitanus, Ordo Aquilae Albae, Ordo Sancti Ludovici, Ordo Periscelidis, Ordo Aquilae Aureae, Ordo Sancti Huberti, Ordo Falconis Albi, Ordo Fidelitatis, Ordo Regius Seraphim, Ordo Elephantis, Ordo Supremus Sanctae Annuntiationis, Ordo Sancti Ianuarii, Ordo Sacer Militaris Constantinianus Sancti Georgii, Crucis Magnae Ordinis Sancti Ferdinandi et Meriti eques, Crucis Ferreae classis secunda, Crux Virtutis Militaris, Crux Magna Taeniae Trium Ordinum, Medal For love for native land
Sepultura: Ecclesia cathedralis Petri et Pauli Petropolitana

Insignia heraldica

Alexander I (imperator Russiae): insigne

Alexander I Pauli filius (Russice Александр I Павлович, tr. Aleksandr I Pavlovič; Petropoli natus die 12 Decembris secundum calendarium Iulianum - die 23 Decembris secundum Gregorianum - 1777 ; Taganrogii mortuus est die 19 Novembris secundum calendarium Iulianum - die 1 Decembris secundum Gregorianum - 1825), cognomine Benedictus (Russice Благословенный, tr. Blagoslovennyj), Russiae imperator (18011825), Poloniae rex (1815-1825) et Magni Ducati Finlandiae Dux (1809–1825) [1] e domu regnatrice Romanov-Holstein-Gottorp. Alexandro regnante, Napoleo profligatus est.

VitaRecensere

Alexander a Helveto Laharpe secundum ideas liberales Russavii educatus est. Tener atque compatiens Alexander bonae voluntatis fuit sed adulescens inconstans, qui decisiones facere semper cessabat. Anno 1793 in matrimonium duxit principissam Elisabetham Badensem. Cum die 23 Martii 1801 tata Paulo necato thronum ascendit, necatoribus Subov, Pahlen et Bennigsen indulgebat. Postea triumviri Stroganov, Novossilzov et Adam Czartoryiski novum imperatorem valde moverunt. Primis rectionis suae annis studebat ut fiscus melius disponeretur, scholae emendarentur, servi iuvarentur. In Estonia, Livonia et Curlandia servitia mitigata sunt et agriculturales res liberaliter mutatae sunt.

Quod attinet ad politicam in externa Alexander homo pacificus fuit. Contractum maritimum cum Anglia renovavit et cum Francia pacem conciliavit. Cum Francogallis de politica Germanica disponere volebat. Sed Napoleo insatiabilis et terrarum novarum occupandarum cupidissimus id foedus rupit. Itaque anno 1805 Alexander unionem cum Franciae hostibus iniit; post Pugnam apud Slaucoviam infelicem in Russiam ad tempus se removit. Sed iam anno 1806 pugna renovata est in favorem Borussiae.

Post Nememum repulsus Alexander, post colloquium in navigio, Pacem Tilsae annuntiavit.

Admiratio FrancogallicorumRecensere

Alexander tum a Napoleone inflammatus est de consensu ad res Europaeas iugiter ordinandas et Russus perfidus Borussos deseruit. Mense Octobri 1808 Erfordiae non solum foedus cum Francia renovatum est sed etiam Finnia et Imperium Ottomanicum praedae promittebantur. Finnia anno 1809 occupata Alexander bellum in Turcos denuntiavit. Quoniam autem Napoleo politicae Russicae porro nocebat, concordia inter Francia et Russia anno 1812 dissoluta est.

Primo omnibus interitus Russiae ante oculos fuit Moscua capta. Barone von Stein consulente Alexander pacem a Francogallis oblatam firme recusavit et Russorum furorem religiosum nationalemque expergefecit. Exercitus Francogallicorum, cum se ad occidentem retraheret, omnino confectus est.

Bello liberationis Alexander inter alios homines politicos maximi momenti fuit: militaria disposuit, Franciae parcendum esse censuit, Gentem Burboniam a potentia retinuit. In Consilio Vindobonensi ordinem atque concordiam in omnibus rebus conservaturus fuit. Neutralitatem Helvetiae proponit necnon independentiam Insularum Ioniarum. At in Polonia constitutio liberalis instituta est.

Ob rerum statum generalem et consilia mystica scriptricis Iulianae de Krüdener Alexander christianus pius Sanctam Alliancam ad pacem aeternam instituendam condere voluit. In veritate autem ita conservativimus multas in terras irrepsit.

 
Tilsae anno 1807 cum Napoleone tyranno Francogallico

Alexander tyrannusRecensere

Populis non contentis Alexander obduratus est et seditiones debellabat. In Russia denuo censura introducta est et librorum importatio. Scientiae, litterae, disciplinae refrenatae sunt, francomurarii et missionarii peregrini interdicti sunt.

Hominibus haud obtemperantibus Alexander furiosus et infirmus factus est, quem consolabantur mystica et vitae aulicae opes. In seditione Graecorum in Turcas occupatores Russi fratres orthodoxos iuvare volebant. Alexandro imperatori autem omnes seditiosi odio erant. Mors filiae, inundatio maxima Petropolitana anni 1824, timor coniurationis Russo-Polonicae contra dynastiam Romanov imperatorem revera percusserunt. Mense Septembri 1825 cum uxore insana in Crimeam vectus est ubi ipse febri infectus est.

Russiae potentia Alexandro regente utique crevit et in Europa vox Russica magis magisque audita est. Inter monumenta commemorativa in honorem eius permulta mentionis digna est e.g. statua Alexandri in Platea castellana Petropolitana anno 1832 erecta.

FonsRecensere

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 1. Lipsiae 1905, p. 298-299 (hic in interreti)

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

  • Großfürst |Nikolai Michailowitsch: Император Александр I. (Imperator Aleksandr 1). Bogorodskii Pechatnik, Moscuae 1999, ISBN 5-89589-011-3 [editio anni 1914 denuo impressa]
  • Stella Ghervas: Réinventer la tradition. Alexandre Stourdza et l’Europe de la Sainte-Alliance (Histoire culturelle de l’Europe; Bd. 9). Honoré Champion, Paris 2008, ISBN 978-2-7453-1669-1
  • Daria Olivier: Alexandre Ier. Le prince des illusions. Fayard, Lutetiae 1973
  • Catharina Raible (ed.): Zar Alexander I. von Russland und das Königreich Württemberg. Familienbande, Staatspolitik und Auswanderung vor 200 Jahren. Haus der Heimat des Landes Baden-Württemberg, Stuttgardiae 2006, ISBN 3-00-019735-4
  • Lionel Kochan, Richard Abraham: The making of modern Russia Penguin Books, Harmondsworth 1985, ISBN 0-14-022488-2

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum I spectant.
  Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Antecessor:
Paulus I
Imperator Russiae Successor:
Nicolaus I