Pugna apud Slaucoviam (Theodisce Austerlitz; Bohemice Slavkov u Brna) in Moravia die 2 Decembris 1805 facta est. Quod et Napoleo I imperator Francorum una ex parte et Alexander I imperator Russiae atque Franciscus II imperator Sacri Romani Imperii altera ex parte hoc proelio interfuerunt, etiam Pugna trium Imperatorum nominata est. Quo proelio Bellum tertii Coalitionis decretum est.

Napoleo in pugna apud Slaucoviam.

Historia

recensere

Mense Aprili 1805 Russia et Britanniarum Regnum foedus de Nederlandia et Helvetia occupanda fecerunt. Austria ad pactum mox accessit, postquam Francia Rem Publicam Liguriam occupavit et Napoleo 17 Martii Rex Italiae proclamatus est. Napoleo exercitum Gesoriaci coegerat, ut Britanniam expugnaret et maximis itineribus nunc in Austriam ducebat. Mense Octobri Austriacos Pugna apud Ulmam primum vicit et 13 Novembris Vindobonam expugnavit. Tum Austriacis et Russis imbellitatem suam praetendens ad pugnam persuasit, antequam eorum copiae omnes coactae erant. Hoc consilio utens alligatos die 2 Decembris (eodem die anno superiore imperator coronatus erat) pervicit, et deinde ad Pacem Posonii coegit. Francia non plus quam 1288 mortuos et 6993 sauciatos amisit, cum alligati duodecim milia mortuos et quindecim milia captivorum lugebant.

Nexus externi

recensere