Pax Posoniensis (1805)
Pax Posoniensis 26 Decembris 1805 a Francia et Austria signata est. Hoc pace Bellum tertiae Coalitionis finitum est.
Historia
recensere2 Decembris 1805 Napoleo I imperator Francorum Pugna apud Slaukoviam exercitus Alexandri I imperatoris Russiae et Francisci II imperatoris Sacri Romani Imperii pervicit. Cum Russia se sine pace e bello reciperet, Austria ad pacem signandam coacta est.
Legati
recensereDux legatorum Franciae administer rerum exterarum Carolus Mauritius de Talleyrand-Périgord erat, pro Austria Ignatius Gyulay et Ioannes I Iosephus princeps Lichtensteni de pace egerunt.
Condiciones pacis
recensereAustria Tirolem et Cisarulanam Electoratui Bavariae tradidit, Brisgoviam Badeniae dedit, aliae partes inter Badenia et Virtembergia divisae sunt. Venetiam, Histriam, Dalmatiam, Catharum Regnum Italiae accepit. Augusta Vindelicorum et Batavia partes Bavariae factae sunt. Salisburgum et Berchtesgaden autem nunc ad Austriam pertinebant.
Eventus
recenserePax Posonii clades acerrima Austriae fuit et anno insequente finem Sacri Romani Imperii attulit. Franciscus II nunc Franciscus I Austriae factus est. Principes Virtembergiae et Bavariae reges facti sunt. Confoederatio Rhenana Napoleone duce condita est. In Tiroli autem a Bavaria occupata populus cum Andrea Hofer pro libertate bellum ausus est.
Nexus externi
recensere- "Pressburg, Frieden von" apud AEIOU (Theodisce)
- Textus Pacis (lingua Theodisca)