Ioannes Foy-Vaillant
Ioannes Foy-Vaillant, nonnumquam brevius Ioannes Vaillant, rarissimo Joannes Fides Vaillantius[1] - natus Bellovaci die 24 Maii anno 1632, mortuus Parisiis die 23 octobris 1706 - fuit numismatista Francogallicus qui multa opera Latine publicavit. Primus enim separatim de nummis Ptolomaeorum, de nummis Seleucidarum, de nummis Arsacidarum, secundus post Ioannem Harduinum de nummis Imperatorum Romanorum in urbibus Graecis cusis et Graece inscriptis, de nummis coloniarum Romanarum scripsit. Peregrinationes in Orientem quoque suscepit regi suo Ludovico XIV qui tum locupletissimam et lautissimam nummothecam in Europa colligere cupiebat, rariora numismata aliasque antiquitates ut coemeret.
De familiaribus necessitudinibus
recensereHonesto loco ortus Ioannes erat filius Ioannis Foy et Franciscae Delacroix ; patrem tres annos tantum natus amisit et ab avunculo magno Nicolao Vaillant qui dotes insignes infantis perspexerat educatus et adoptatus tam eius nomen quam hereditatem adiit. Anno 1654 Antoniettam Adrian, filiam cuiusdam advocati, uxorem duxit quae ei tres filias peperit antequam praemature anno 1661 obiret. Tunc Ioannes Vaillant Ludovicam, uxoris defunctae sororem, matrimonio secum iungere cupiens Romae consedit ut a papa licentiam derogatoriam impetraret, sine qua incestum tale coniugium haberetur. Quae altera ei causa fuit praeter antiquitates cur tam saepe Romae commoratus sit. Quo matrimonio anno 1664 Romae celebrato tres filii et una filia nati sunt. Maximus natu filiorum Ioannes Franciscus (1665-1708) vestigiis patris ingressus et ipse in Academiam Inscriptionum adlectus est ita ut apud academicos collegas adposito nomini sive 'patre' sive 'filio' distinguerentur. Contra duo minores natu cursum militarem secuti sunt. In summa praecipue hominum qui officia iurisdictionis emerant et eorum familiarum necessarius erat.
De studiis
recensereIuri primum studuit et advocatus in Parlamentum Parisiense iam receptus mox medicinae studiorum cursum absolvit nec tamen aegris curandis operam dedit sed, invento in vicinia thesauro numismatum antiquorum, totus se numismaticae studio convertit. Tum Petrum Seguinum velut Mentorem quendam Lutetiae coluit a quo apud aulam regiam et eruditos commendabatur. Nomini titulum suum "Doctorem Medicum" adponere solebat ac mox "regium antiquarium" addidit, postremo "ducis Cenomanensium antiquarium" (ille dux filius Ludovici XIV erat). Annis 1683-1685 novo catalogo Nummothecae regiae operam dedit[2] et anno 1701 in Academiam Inscriptionum et Numismatum tunc primum a Ludovico XIV creatam adlectus est, quae academia anno 1716 nomen mutavit Academia Inscriptionum et Litterarum Humaniorum facta.
Collectorem quoque studiosum fuisse ex eo apparet quod in libris suis ad figuras quorundam nummorum aeri incisas saepe legitur ː "Ex Museo nostro".
De peregrinationibus
recensereRomae saepe manebat unde anno 1670 Ludovici XIV mandato in Ottomanicum imperium profectus inter alias urbes Smyrnam, Constantinopolim, Nicomediam, Prusiam adiit ː numismata ceterasque antiquitates colligebat, inscriptiones antiquas describebat, quarum magnam partem postea Iacobo Sponio publicandam tradidit. Delineatorem quoque, Gulielmum Grelot, secum circumagebat monumentorum effigiem ut retineret. Relationem huius peregrinationis inchoaverat cuius fragmenta manuscripta et adhuc inedita apud Bibliothecam Francicam[3] legere licet.
Quo amore numismatum flagaret ut manifestum facerent omnes auctores qui de vita Ioannis Vaillant quicquam rettulerunt casum anni 1674 narraverunt ː cum enim Romam navigaret ille praeclarus numismatista a piratis captus et Algeriam abductus captivitatem pati coactus est donec auctoritatem suam rege Francorum interponente quinto tandem mense liberaretur. Cum in Franciam rediret et denuo piraticam navem in longinquo adspexisset, metuens ne thesauro quem secum ferebat spoliaretur pretiosissimos nummos aureos hausit. Ac postquam periculum piraticum effugit paulatim nec sine multo labore per fluxum ventris antiqua numismata reciperavit.
Inter multas alias memorandae sunt adhuc peregrinatio in Persida anno 1679[4] facta ubi materiam libri posthumi (Arsacidarum imperium, 1725) invenit et alterum iter in Asiam Minorem anno 1685.
Opera
recensere- 1674 ː Numismata imperatorum Romanorum praestantiora a Julio Caesare ad Posthumum et tyrannos, duo tomi, Parisiis, apud Robertum de Ninville. Primus tomus ad nummos aeneos, alter ad nummos argenteos aureosque pertinebat. Reeditiones 1682, 1692[5], 1693, 1743 (tria volumina). Hic primus liber ad collectores curiosos destinabatur ː praestantiora enim tantum numismata - hoc est ea quae maxime collectoribus concupiscenda ei videbantur - per metalla et imperatores digesta enumerabat, descriptis sine iconibus (nisi una per imperatorem) figuris et transcriptis titulis. Praeterea raritatem uniuscuiusque aestimabat ac de Museo (sive publico sive privato) in quo exemplar viderat lectorem certiorem faciebat.
- 1681 ː Seleucidarum imperium sive historia regum Syriae ad fidem numismatum accommodata, Luteciae Parisiorum : Lud. Billaine. Editio secunda "nitidior et emendatior" anno 1732[6]. Reverendo patri Francisco de la Chaize dedicatus.
- 1688 ː Numismata aerea Imperatorum, Augustarum, et Caesarum : in coloniis, municipiis et urbibus jure latio donatis, ex omni modulo percussa, Parisiis : sumptibus auctoris, Apud Danielem Horthemels, in vico Jacobæo. Novae editiones fuerunt 1695[7], 1697, 1743. Ludovico Augusto Borbonio Cenomanensium et Albamallensium duci, Io. Vaillant patrono, dedicatus. Paucis ante annis alius numismatista, Ioannes Harduinus[8], idem argumentum tractaverat, unde acerba dissensio inter ambos auctores orta est.
- 1694 ː Selectiora numismata in ære maximi moduli e museo illustrissimi D. D. Francisci de Camps, abbatis S. Marcelli, & B. Mariæ de Siniaco. Concisis interpretationibus per D. Vaillant D. M. & Cenomanensium ducis antiquarium. Illustrata, Parisiis, apud Antonium Dezallier. altera editio 1695[9]
- 1698 ː Numismata Imperatorum, Augustarum et Caesarum, à Populis Romanae ditionis graece loquentibus ex omni modulo percussa : quibus Urbium Nomina, Dignitates, Praerogativae, Societates, Epochae; Numina, Illustres, Magistratus, Festa, Ludi, Certamina, & alia plurima ad eas spectantia consignantur, Lutetiae Parisiorum, ex typis Andreae Cramoisy. Altera editio Amstelaedami, apud G. Gallet, 1700[10].
- 1701 ː Historia Ptolemaeorum Aegypti regum, ad fidem numismatum accommodata, per J. Vaillant, Bellov. D. M. & S. Ducis Cenom. antiquarium. Amstelaedami, apud G. Gallet. Post paginam 199 velut appendicem subiunxit qua non iam de Ptolemais sed de numismatibus Aegyptiacis imperatorum Romanorum disserebat.
- 1703 ː Nummi antiqui familiarum romanarum perpetuis interpretationibus illustrati, Amstelaedami, apud G. Gallet. Duo volumina. Thesaurum a Fulvio Ursino anno 1577 Romae editum atque iam anno 1663 a Carolo Patino Parisiis auctum locupletare cupiens dispositionem quidem alphabeticam per gentes servavit Ioannes Vaillant sed commentarium continuum de unaquaque gente ab Ursino institutum omisit et descriptiones figurarum et titulorum uniuscuiusque nummi, quae velut eius definitio fierent, enumerare maluit eodem modo quo Adolphus Occo olim numismata imperatorum Romanorum descripserat. Singula numismata tamen delineari fecit[11], ut Ursinus et Patinus iam fecerant (nam Occo descriptiones sine iconibus publicarat) et breves commentarios historicos adposuit. At dum quam maximum novorum nummorum numerum addere studet etiam veteres Goltzianos subiunxit qui sine dubio fictitii et adulterati erant (Ursinus eos recte praetermiserat). Quod effecit ut non optimum ex eius operibus exstiterint Nummi antiqui familiarum Romanarum.
- 1725 (posthumus) ː Arsacidarum imperium sive regum Parthorum historia ad fidem numismatum accommodata, Parisiis : Sumptibus Caroli Moette. Tomus primus.
- 1728 ː Achaemenidarum imperium sive regum Ponti, Bosphori, et Bithyniae historia, ad fidem numismatum accommodata, ibidem, tomus secundus. Has historias imperfectas reliquit cum obiit.
Breviora scripta quoque publicavit ut Observationes quas ultimae editioni a se curatae Selectorum Numismatum antiquorum[12] Petri Seguini subiunxit aut libellum Ad totius Europae antiquarios. Utrum laurea Eumenio Pacato concedenda ?[13] quo Antirrhetico Ioannis Harduini respondit in controversia quam cum illo erudito de nummis coloniarum iniit. Pleraeque dissertationes breves in Academia prolatae anno 1717 apud seriem librorum Mémoires de l'Académie inscriptam in lucem Francogallice prodierunt[14]. Hae sunt ː
- Dissertation sur l'année de naissance de Jésus-Christ découverte par les medailles antiques
- Du titre de Néocore dans les médailles grecques frappées sous les empereurs romains
- Dissertation sur une médaille de Zénobie trouvée dans les ruines de Palmyre
- Dissertation sur les médailles de Vabalathus
- Des congiaires marquez sur les médailles des empereur romains (tomus I, p.335).
In alio periodico erudito, Journal de Trévoux mense Ianuario anno 1702, simili modo invenies ː
- Discours sur une médaille de l'empereur Trajan Latinam versionem legeris in Christophori Wolterecki Electa rei nummariae, sive selectae dissertationes ... ex Gallico maximam partem Latine translate et junctim editae, Hamburgi, 1709 pp. 99-106.
Plura legere si cupis
recensereLatine
recensere- Claudius de La Feuille, Joannis Fidis Vaillantii vita et scripta, recensente Claudio de La Feuille, ... Venetiis : S. Occhi, 1745[15].
- Nova editio aucta ː D. Joannis Foi-Vaillant,... vita et scripta, recensente Claudio de La Feuille,... Editio nova, accurate recognita et multis a Petro Ludovico Baudot,... notis aucta, Londini ; et invenitur Parisiis : apud Hardouin et Gathey, 1786
- Joannis Harduini Societatis Jesu Presbyteri Antirrheticus de nummis antiquis coloniarum et municipiorum, ad Joan. Foy-Vaillant med, Parisiis, excudebat Franciscus Muguet, 1688 et 1689
Barbare
recensere- Claudius Gros de Boze, «Éloge de Vaillant le père», in Histoire de l’Académie royale des Inscriptions et Belles-Lettres, 1717, t.1 ː 346-354. Apud Guglum librorum
- Victor Leblond, "Don à l'Académie d'un manuscrit de Jean Foy-Vaillant, Relation du voyage qu'il fit en Perse en 1679", Comptes rendus des séances de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 1927 ː 11-17
- Guy Meyer, "Un voyage au Levant effectué par ordre de Louis XIV : Jean Foy-Vaillant dans l’Empire ottoman", Synergies Turquie 2012 ː 13-26.
- Thierry Sarmant, La république des médailles : numismates et collections numismatiques à Paris du Grand siècle au Siècle des Lumières, H. Champion, 2003. Recensio critica
- Antoine Schnapper, Le Géant, la licorne et la tulipe : collections et collectionneurs dans la France du XVIIe siècle, Flammarion, 1988
- Iohannes-Michael Simon, Le monnayage gentilice de la République romaine vu par les érudits des XVIe et XVIIe siècles , Schola Chartarum, 1989. [1] Nonnullae paginae huius dissertationis breviarii apud Googlebooks
- Marie Veillon, Histoire de la numismatique ou la science des médailles, Errance, 2008. Recensio critica
- "La science des Médailles antiques sous le règne de Louis XIV", Revue Numismatique 1997 ː 359-377
Notae
recensere- ↑ Ita nominatus a Claudio de la Feuille in Vita anno 1744 publicata. Quae latinizatio in titulis librorum ab ipso Vaillant adhuc vivo editis non legitur.
- ↑ Antoine Schnapper, Curieux du Grand siècle, 1994, p.301. Marie Veillon p.52.
- ↑ BNF, Fonds Rothschild, A XVII, 830-835.
- ↑ De relatione manuscripta vide Victor Lebmond (1927).
- ↑ Recensio critica apud Ephemerides eruditorum, 1692.
- ↑ Hagae-Comitum : apud P. Gosse & J. Neaulme, 1732
- ↑ Ibidem
- ↑ Joannis Harduini... Nummi antiqui populorum et urbium illustrati, Parisiis : excud. F. Muguet, 1684.
- ↑ Apud Guglum librorum
- ↑ Apud universitatem Heidelbergensem
- ↑ 172 tabulae aeneae descriptionibus praepositae sunt.
- ↑ Lutetiae, 1684.
- ↑ Sine loco, 1692.
- ↑ Mémoires de littérature tiréz des registres de l"Académie Royale des inscriptions et Belles Lettres, t.2
- ↑ Tunc primum seorsum publicatum. Anno priore in Raccolta d'opuscoli scientifici tomo 32 pp.273-300 iam in lucem prodierat.