Schola chartarum
Schola chartarum[1] (Francogallice École des Chartes seu sollemnius École Nationale des Chartes) anno 1821 condita est. Palaeographia, philologia, et scientiae ad archivorum bibliothecarumque administrationem pertinentes illic docentur.
Ab anno 1897 ad annum 2013 in Universitatis Parisiensis aedificio habuit sedem suam, quae nunc ad bibliothecam nationalem adiacet. Permulti scholae alumni illustres fuerunt, inter quos Rogerius Martin du Gard, Renatus Girard, Franciscus Mauriac (qui nunquam laureatus est), et Georgius Bataille scriptores, nonnulli ministri, ac multi e clarissimis rerum gestarum scriptoribus Francicis noti sunt.
Inde ab anno 1839 periodicum ad scholae disciplinas spectantem, titulo Bibliothèque de l'École des chartes, a sodalitate alumnorum divulgatur.
Directores
recensereNotae
recensere- ↑ "... prodiit in bibliothecae scholae chartarum quae dicitur ser. III ..." (p. 337 apud Google Books); "Jacobus Soyer, chartophylax, scholae chartarum olim alumnus": titulus libri; "Gaston Paris: Juris Litterarumque Licentiatus, in Schola Chartarum Quondam Alumnus" titulus libri