Petrus Seguinus
Petrus Seguinus (Gallice Pierre Séguin, natus 1599, mortuus 1672) fuit homo ecclesiasticus et numismatista Parisiensis, ab anno 1641 decanus ecclesiae Sancti Germani Autissiodorensis. Simul ab eleemosynis reginae Annae Austriensis, Ludovici XIII uxoris et Ludovici XIV matris, erat. 4367 numismata antiqua[1] praecipue Romana collegerat e quibus rariora cum commentario anno 1665 publicavit. Universum hoc collectaneum emit rex Ludovicus XIV anno 1669 ita ut pars primi nuclei futurae Nummothecae Francicae fieret una cum nummis a Gastone duce Aurelianensi legatis et numismatibus aeneis Lomenii Briennae comitis circa idem tempus emptis. Octavo quoque die Petrus Seguinus eruditos domum invitare solebat[2] ad cenas quasdam "numismaticas", quibus de nummis nuper inventis ac de eorum interpretatione disserebant. Appellatio "dictateur des antiquaires"[3] (antiquariorum dictator) tum ei collata est.
Opera
recensere- 1660 ː Petri Seguini Epistola ad Franciscum Gottifredum super dubiis quibusdam ad nummos familiarum Romanarum Fulvii Ursini spectantibus, Lutetiae Parisiorum
- 1665 ː Selecta numismata antiqua ex museo Petri Seguini,... Ejusdem observationibus illustrata, Lutetiae Parisiorum, e typ. Edmundi Martini, via Jacobaea, sub Sole aureo. M. DC. LXV[4]. Cum privilegio regis, 1665. Tres dissertatiunculae in epistularum forma operi subiunctae sunt quorum duae ab ipso Seguino (Super dubiis quibusdam ad nummos familiarum Romanarum Fulvii Ursini spectantibus et De nummo Britannico), una a Raphaele Tricheto du Fresne (De Charondae effigie) conscriptae sunt.
- 1666 ː altera editio apud Sebastianum Mabre Cramoisy.
- 1684 ːEditio aucta et posthuma, sumptibus Joannis Jombert ː haec editio a discipulo Seguini Ioanne Foy-Vaillant curata est qui observationes suas operi subiunxit ac novas epistulas eruditas addidit sive a Seguino quibusdam eruditis sive ab aliis (e.g. Ezechiel Spanhemio) Seguino missas.
Notae
recensere- ↑ Inventarium in Bibliotheca Francica servatur.
- ↑ Antoine Schnapper p.201.
- ↑ [1] [2] Ernestus Lavisse
- ↑ Recensio critica ː Journal des sçavans 1666
Plura legere si cupis
recensere- Thierry Sarmant, La république des médailles : numismates et collections numismatiques à Paris du Grand siècle au Siècle des Lumières, H. Champion, 2003 ː 62-64. Recensio critica
- Antoine Schnapper, Le Géant, la licorne et la tulipe : collections et collectionneurs dans la France du XVIIe siècle, Flammarion, 1988
- Iohannes-Michael Simon, Le monnayage gentilice de la République romaine vu par les érudits des XVIe et XVIIe siècles , Schola Chartarum, 1989. [3] Nonnullae paginae huius dissertationis breviarii apud Googlebooks
- Marie Veillon, Histoire de la numismatique ou la science des médailles, Errance, 2008 ː 48-52. Recensio critica
- "La science des Médailles antiques sous le règne de Louis XIV", Revue Numismatique 1997 ː 359-377