Ezechiel Spanhemius, plenius Ezechiel, Baro de Spanhemio (Genavae die 7 Decembris 1629; Londinii 7 Novembris 1710), fuit legatus et eruditus Genavensis. Filius maximus natus Friderici Spanhemii maioris, theologi Calvinistae, et Carolae Du Port, quae inter maiores suos Gallicum eruditum Gulielmum Budaeum numerabat, optima fama apud rempublicam litterariam fruebatur et opera ad numismaticam et philologiam spectantia Latine divulgare solebat, cetera plerumque Francogallice.

Ezechiel Spanhemius anno 1702. Caelatura a Roberto White facta.

De cursu honorum

recensere

Anno 1642, philologiae theologiaeque ut studeret in Academiam Lugduno-Batavam missus est, ubi inter alios magistros Claudium Salmasium et Danielem Heinsium audivit. Patre mortuo (16̟49) a consiliariis Genavensibus revocatus magisterium paternum suscepit ac iam anno 1651 rhetoricam insuper professus est. Anno 1652 inter consiliarios civitatis cooptatus est.

Apud Electorem Palatinum

recensere

27 annos natus Heidelbergam venit a principe electorali Carolo Ludovico invitatus, praeceptor filii ut fieret. Collectanea antiquitatum sui novi patroni miratus studia theologica dimittere coepit et numismaticae antiquae litterisque Graecis operam dedit[1]. Simul iuri Germano studuit Caroli Ludovici iura ut vindicaret[2].

Anno 1661 ab Electore Romam missus est, qui consilia aulae papalis de se cognoscere volebat - quod initium diplomatici cursus E. Spanhemii fuit in quo postea perseveravit. Romae usque ad annum 1665 mansit et per Italiam peregrinari ad libitum ei licebat. Regina Christina cuius familiaritatem colebat (iam eius panegyricum composuerat antequam Romam veniret) ad suum ditissimum cimeliarchium et bibliothecam aditum dedit atque gratiam ei conciliavit eruditorum virorum circa se versantium. Tum epistolare commercium cum Octavio Falconerio et Nicolao Heinsio incepit. Simul prima adumbratio eius maximi operis de usu et praestantia numismatum antiquorum in lucem typographicam anno 1664 prodiit[3]. Anno 1665 in Germaniam rediit et sequentibus annis res domini sui in congressibus diplomaticis et apud varios dynastas tuebatur (bis Lutetiae et bis Londininii moratus est). Uxorem Annam Elisabeth Kolb anno 1677 duxit. Socius Societatis Regalis Londini anno 1679 electus est.[4]

Apud Electorem Brandenburgicum, eundemque mox regem Borussiae

recensere
 
Filia Ezechielis ː Maria Anna.

At anno 1680 ad Principem Electorem Brandenbugicum Fridericum Gulielmum mercede allectus transiit cui iam saepe occurrerat et mutuis beneficiis sibi conciliaverat. Tum Brandenburgicus legatus apud regem Francorum fuit[5] (1680-1689) atque iterum postea inter 1698 et 1701 ː nam lingua Gallica sermo patrius Ezechiel Spanhemii erat. Ex illo experimento commentarios ad dominum suum Fridericum III anno 1690 conscripsit qui hodieque libenter legi possunt et in lucem typographicam anno 1781[6] et 1785 primum prodierunt ː Relation de la cour de France en 1690[7]. Edicto Namnetensi a Ludovico XIV abrogato (1685) Ezechiel Spanhemius plurimam operam dabat ut Reformatos homines in Francia tueretur atque salvos in Brandenburgum mitteret. At cum Ludovicus XIV ex improviso Palatinatum invasit Brandenburgum et Francia amicitia inter duas civitates dirupta est atque ita officium Lutetianum Spanhemii ineunte anno 1689 cessavit. Invitus abiit Ezechiel quia Lutetiae circulos numismaticos frequentare solebat ubi multi eruditi coibant quos magni faciebat ː Ludovicus Maria dux Aumontius, Pater Chaizius, Andreas Morellius etc.

Berolinum cum redisset Elector eum coloniis Francorum tum creatis praefecit necnon suae bibliothecae. Atque cum Ezechiel Spanhemius anno 1701 propriam bibliothecam in primis luculentissimam vendere voluit a rege Borussiae empta et biliothecae Regiae Berolinensi adiuncta est. Eodem tempore amicum Laurentium Begerum, nummorum et gemmarum antiquarum studiosum, Electori commendat ut custos antiquitatum et bibliothecarius electoralis fieret. Item Universitati Halensi creandae multum contulit (1694).

1698 1701 iterum Lutetiae vitam agebat, Brandenburgi legatus apud Ludovicum XIV. Anno 1701 baronis (Freiherr) titulo honoratus est et regis Borussici legatus extraordinarius ad Anglicam aulam Londinium missus est ubi reginae Annae gratiam sibi conciliavit . Anno 1704 Orbem Latinum suum ministro Pembroke dedicavit, homini nummorum antiquorum et ipsi studioso. Commentarios eiusdem generis atque de aula Francica composuerat de aulo Anglico quoque reliquit qui tamen non nisi anno 1900 in lucem prodierunt[8]. Mense Maio anni 1710 filiam Mariam Annam exsuli Francogallico qui persecutionem religiosam in Angliam fugerat, Francisco de la Rochefoucault Montendri marchioni, nuptum dedit. Et mense novembri eodem anno obiit ː una cum uxore requiescit in Abbatia Vestmonasteriensi.[9]

De numismaticis studiis

recensere
 
Figura 1 in libro Dissertationes de praestantia in Actibus Eruditorum anno 1707 edito.

Anno 1664 volumen in quarto modicae amplitudinis Dissertatio de praestantia et usu numismatum antiquorum inscriptum et reginae Christinae dedicatum publicavit. Hoc ipso titulo sectatorem esse se confitebatur primi numismatici, qui quidem tractatum de ea re re composuerit, Aeneae Vici Parmensis cuius Discorsi[10] anno 1555 in duos libros dispositi erant, primum librum della nobiltà delle medaglie, alterum della utilità delle medaglie. Nec Spanhemius per totam vitam toto animo ad idem opus qua ornandum qua emendandum incumbere[11] desiit et anno 1671 Amstelodaemi alteram editionem multo auctiorem[12] (ex una dissertatione novem factae erant), novum veluti opus, prodire curavit[13] quam duci Etruriae Cosmo III dedicavit. In immensum crevit opus et tertia editio (partim posthuma), in qua cum plura numismata et quidem accuratius scalpta tum singulae dissertationes ne in immensam molem crescerent in duas pluresve distractae sunt[14], duobus maximis voluminibus in folio constabat. Primum anno 1706 Londinii[15] in lucem prodiit, alterum anno 1717, iam mortuo auctore, cura Isaaci Verburgii Amstelodami[16]. Ita ingentem summam de re nummaria posteritati reliquit Ezechiel Spanhemius.

Numismatibus ad auctores antiquos illustrandos quoque utebatur ; ita cum anno 1683 versionem cuiusdam operis imperatoris Iuliani Les Césars inscriptam iterum edidit[17] plurimas icones nummorum notis inseruit quibus sive textum explicabat sive eius testimonium confirmabat. In Callimachi hymnos observationibus[18] (1697) quoque numismata delineata addidit, aliquanto parcius tamen quam apud Iulianum.

Epistolas insuper quas de uno nummo aut paucis nummis ad eruditos quosdam miserat aliorum operibus nonnumquam subiunctae sunt ː ita epistula de nummo Smyrnaeorum[19] ad Petrum Seguinum destinata et ante 1672 composita quoniam Seguinus illo anno obiit a Ioanne Vaillant editioni posthumae (1684) Selectorum Numismatum[20] adnexa est. Item quinque epistulae ad numismatistam Andream Morellium missae[21] quas nonnullis exemplaribus Lipsianae editionis Speciminis universae Rei nummariae (1695) subiunctas inveneris. Item duae aliae epistulae Observationibus in numismata quaedam Laurentii Begeri (1691) adnexae sunt[22].

Praecipua opera

recensere
  1. Iam anno 1660 librum De Caesaribus imperatoris Iuliani Gallice versum cum commentario publicavit ː Les Cesars de l'empereur Julien traduits du Gtrec avec des remarques, Heidelberg, chez Aegide Walther.
  2. Hunc libellum anno 1660 Francogallice publicavit ː Discours sur les affaires d'Allemagne et sur le vicariat de l'Empire.
  3. Dissertatio de praestantia et usu numismatum antiquorum. Romae  : Apud Blasium Deuersin, 1664
  4. [1].
  5. [http://jeanluc.tulot.pagesperso-orange.fr/ezechielspanheim.pdf Commentarii a Ioanne Tulot selectae
  6. ̪Christian-Wilhelm Dohm, Materialien für die Statistick und neuere Staatengeschichte, dritte lieferung
  7. Optima editio anno 1900 in lucem prodiit ː Apud Gallica
  8. Relation de la cour de France en 1690 ; suivie de La relation de la cour d'Angleterre en 1704, Picard, 1900. Cf. R. Doebner, "Spanheim's Account of the English Court", The English Historical Review, 1887 ː 757-773
  9. De Spanhemio.
  10. Altera editio (1558) apud Gallica
  11. Anselmus Banduri p. LXXIX
  12. Dissertationes de praestantia et usu numismatum antiquorum, Amstelodami : apud Danielem Elsevirium, 1671
  13. A. Banduri, ibid.
  14. Banduri p. LXXXV
  15. Londinii, impensis Richardi Smith, 1706 Eadem apud archive.org
  16. Amstelædami : Apud Rodolph. & Gerhard. Wetstenios H. FF., 1717
  17. Les Césars de l'empereur Julien, traduits du grec, avec des remarques et des preuves illustrées par les médailles.., à Paris, chez Denys Thierry, 1683. Anno 1728 tertia editio fuit ː Les Césars de l'empereur Julien, traduits du grec par feu Mr. le baron de Spanheim, avec des remarques et des preuves, enrichies de plus de 300 médailles, & autres anciens monumens gravés par Bernard Picart...
  18. In Callimachi hymnos observationes, Ultraiecti, apud Franciscum Halmam.
  19. ...seu de Vesta et Prytanibus Graecorum diatriba.
  20. Selecta numismata antiqua e Museo Petri Seguini. Editio aucta et posthuma, sumptibus Joannis Jombert
  21. Ezechielis Spanhemii Ad eximium virum Andream Morellium epistolae quinque quarum duae priores primae Speciminis editioni insertae, hic longe auctiores prodeunt, tres vero reliquae nunc primum vulgantur, Lipsiae, 1695
  22. Observationes et conjecturae in numismata quaedam antiqua, parergon ..., Coloniae Brandenburgicae
  23. Qui liber fons magni momenti libri The History of the Decline and Fall of the Roman Empire Eduardi Gibbon erat.

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere

Nexus interni