Aeneas Vicus (Italiane Enea Vico), natus Parmae die 29 Ianuarii 1523; mortuus Ferrarae die 18 Augusti 1567, fuit scalptor et numismatista Parmensis. Multas imagines chalcographice impressas seorsum editas nec in libros collectas reliquit: quae chalcographiae antiquitates Romanas praesertim sed etiam opera Raphaelis et Michaelis Angeli, vultus quorundam hominum sui temporis, delineationes urbium (Nicaea[1], Aquincum...) aliaque depingunt. Multum ad scientiam nummorum antiquorum illius aetatis contulerunt eius libri elegantissimis tabulis aeneis ornati : qui libri primum Italiane ac postea plerumque etiam Latine in lucem editi sunt.

Chalcographia Aeneae Vici animalia exotica depingens.

Opera numismatica

recensere
 
Buda a Turcis obsessa (chalcographia ab Aenea Vico anno 1542 effecta).

Anno 1548, una cum divite patricio Veneto eodemque numismatum collectore studioso, Antonio Zantani, primus non tantum, ut priores auctores, capita imperatorum sed omnes imagines, sibi et patrono suo quidem notas, in aversis partibus expressas in lucem edendas suscepit. In hoc primo libro XII primorum Caesarum modo nummos, a Iulio Caesare ad Domitianum, quorum Suetonius vitas narraverat, publicavit ; at in animo habebat reliquos quoque eodem modo tractare[2].

Anno 1555 primus dissertationem de nummis Romanis antiquis Italiane conscripsit quae non tam testimoniis auctorum antiquorum, quibus Gulielmus Budaeus[3] et plures alii iamdudum usi erant, quam ipsis numismatibus sive in suo sive in amicorum cimeliarcho collectis innitebatur. Notabile est Vicum recte cognovisse omnia numismata quae delineabat nihil aliud fuisse quam monetam Romanorum antiquorum, qua cotidie ad emendum vendendumque utebantur. Multi enim adhuc erant qui de ea re dubitabant, quod ostendit dissertatio Sebastiani Erizzi paulo post edita (1559) quae opinionem contrariam tuebatur, id est numismata illiusmodi commemorationis tantum causa ad donativa percussa esse.

Fasti editionum sedecimi saeculi

recensere
  • 1548 :Le Imagini Con Tvtti I Riversi Trovati Et Le Vite De Gli Imperatori Tratte Dalle Medaglie Et Dalle Historie De Gli Antichi Hic legere potes Vitae imperatorum aliique breves textus Antonii Zantani, tabulae Aeneae Vici sunt. Quod si cum scientia hodierna compares, multi nummi quidem desunt atque maiora etiam desiderantur : nam nummi nec verbis describuntur nec eorum typi commentariis explanantur ; tria quidem metalla (aes, argentum, aurum) discernuntur sed moduli ponderaque negliguntur ita ut nummos aeneos (quadrantes, semisses, asses, dupondios, sestertios) inter sese distinguere non liceat ; nummi cuiusque imperatoris sine ordine chronologiaque cumulantur... Pauci nummi litteris Graecis inscripti aut in coloniis excusi vel etiam a posterioribus imperatoribus commemorationis causa restituti insuper inseruntur. Attamen quamvis rudia hic habes venerabilia incunabula scientiae numismaticae.
  • 1553 et 1554 : Omnium Caesarum verissimae imagines ex antiquis numismatis desumptae : addita perbrevi cuiusque vitae descriptione ac diligenti eorum quae reperiri potuerunt numismatum aversae partis delineatione Venetiis, apud Paulum Manutium. Hic legere potes. Quae est interpretatio Latina prioris libri ac simul secunda editio ampliata : etenim aliquot nummi et index typorum additi sunt. Partem anteriorem nummorum, quae plerumque imaginem regnantis Caesaris ostendere solebat, semel tantum aeri incisam velut in frontispicio quodam tabulis aversarum partium praeponere solebat Aeneas Vicus (in paucis tantumodo numismatibus qui alium typum praebebant ambas partes nummi exprimebat). Ita et sibi et lectoribus taedium eadem saepius repetendi vitare cupiebat. Etenim ille labor magna ex parte vanus fuisset quia in parvis formarum mutationibus calcographia non eadem atque ars photographica hodierna praestare poterat. Nihilominus variationes titulorum capitibus circumdatorum magni momenti sunt ad chronologiam restituendam. Quocirca ratio hic ab Aenea Vico inita numismatistis diu satisfacere non poterat. Ipse Vicus anno 1560 in Commentariis suis et post eum Hubertus Goltzius in suo Caesare (1563) tabulas capitum scalpserunt, quae apud Goltzium numero adficiebantur atque ita per certas notas cum congruentibus aversis partibus connectebantur.
  • 1555 : Discorsi di M. Enea Vico, Parmigiano, sopra le medaglie de gli antichi, divisi in due libri, oue si dimostrano notabili errori di scrittori antichi e moderni, intorno alle historie Romane : con due tauole, l'una de' capitoli, l'altra delle cose piu notabili , Venetiis, appresso Gabriel Giolito de Ferrari et fratelli. Hic liber anno 1558 ibidem recusus est. Hic legere potes
  • 1557 : Le Imagini delle donne auguste intagliate in istampa di rame, con le vite et ispositioni di Enea Vico sopra i riversi delle loro medaglie antiche. Libro primo , Venetiis, appresso Enea Vico parmigiano et Vincenzo Valgrisio all'insegna d'Erasmo. Hic legere potes Huic libro uxoribus ceterisque mulieribus XII primis Caesaribus cognatis (a Marcia, ava Iulii Caesaris (!!), ad Domitiam Domitiani uxorem) dedito non eadem fides atque prioribus habenda est. Hic enim vitio aetatis suae nimiaeque cupidini illustrium imaginum praebendarum[4] indulsit Aeneas Vicus dum pleraque numismata earum effigies exhibentia ipse fingit et in monumentis antiquis eleganter delineatis ponit : etenim talia numismata numquam fuerunt. Multi genuini quoque nummi cum falsis commixti sparsim inveniuntur et ingeniose explicantur.
  • 1558 : Augustarum imagines aereis formis expressae: vitae quoque earundem breviter enarratae, signorum etiam, quae in posteriori parte numismatum efficta sunt, ratio explicata: ab Aenea Vico Parmense , Venetiis, [apud Paulum Manutium]. Hic legere potes = Natalis de Comitibus Latina interpretatio libri prioris : revera tamen textus ampliatus est et explicationes additae sunt.
  • 1560 et 1562 : Ex libris XXIII commentariorum in vetera imperatorum romanorum numismata Aeneae Vici liber primus, Venetiis, apud Paulum Manutium[5]. Hic legere potes Hic primus liber est commentariorum ad numismata imperatorum Romanorum : de nummis Gai Iulii Caesaris tantum agit (reliqui libri numquam in lucem prodierunt : nam A. Vicus morte immatura ab incepto prohibitus est). Quod si cum libro anni 1548 contuleris, multos progressus invenies : praeter ipsos typorum commentarios novos etiam nummos addidit et omnes in ordinem chronologicum ex titulis (consulatibus et dictaturis) redigere adgressus est. Quae chronologia Aeneae Vici quamquam a chronologia hodie vulgo accepta multum differt, methodus quidem eius prava non erat.

Nonnullae editiones posthumae

recensere

Anno 1601 calcographus Venetus Iacobus Francus (Italiane Giacomo Franco) sumptibus suis 68 tabulas nummorum e quibusdam delineationibus Aeneae Vici numquam antea in lucem editis publicavit ; quae velut secunda pars Caesarum imaginum... erant quoniam nummos imperatorum Romanorum a Nerva usque ad Lucium Verum continebant. Nummi cuiusque Augusti ordine chronologico secundum numerum consulatuum vel tribuniciarum potestatum digesti sunt[6].

Anno 1619 Ioannes-Baptista Duvallius[7] omnia opera numismatica Aeneae Vici Parisiis apud typographum Macaeum Ruette 'restituit', id est iterum edidit[8].

Anno 1730 Ioannis Petri Bellorii commentarii quidam in XII. priorum Caesarum numismata ab Aenea Vico Parmensi olim edita adhuc editi sunt[9].

De symbolismo iconum

recensere
 
Mensa Isiaca.

Duo opuscula ad iconologiam et symbolorum linguam pertinentia mihi adhuc memoranda videntur. Anno 1551 Aeneas Vicus libellum Carolo Quinto dedicatum edidit, quo signifcationem variorum ornamentorum in arcu honorifico positorum explicabat[10]. Porro anno 1559 primus tabulam aeneam sive Bembinam quia pars collectionis cardinalis Bembi fuit, sive Mensam Isiacam dictam aeri incidit atque undecim foliis digestam publicavit. Quae tabula falsis litteris hieroglyphicis aetate Romana inscripta est. Ipse Aeneas Vicus[11] et post eum alii numismatistae[12] imagines in aversis partibus nummorum Romanorum hieroglyphicis Aegyptiorum adsimulare solebant, quorum lingua iconica et universalis sapientiae thesauros in sese recondere illo tempore putabatur, sagacibus tantummodo hominibus intelligendos quia scientia illiusmodi vulgo non destinabatur. Paucis ante annis (1556) Valerianus Bolzanus[13] primam editionem Hieroglyphicorum suorum[14] divulgaverat ; qui liber velut symbolorum iconumque significationum thesaurus erat quo cum artifices tum etiam numismatistae[15] ad antiquas imagines interpretandas saepe utebantur. Nec tamen Aeneas Vicus a testimoniis historicis umquam aberravit, nec symbolica interpretatione, ut multi illa aetate, absurde abusus est.[16]

  1. Edmundus Pognon, 'La vue cavalière de Nice, gravée en 1543 par Enea Vico' in Actes du quatre-vingt-dixième congrès national des sociétés savantes, Bibliotheque Nationale, 1966 : 29-35. [1]
  2. Quod indicat in titulo liber primus (scilicet futurae seriei).
  3. De Asse et partibus eius, 1514.
  4. Illustrium imagines erant species librorum quae tunc multum placebat. De quo vide IM Simon, 1989 : 58-67.
  5. Papae Pio IV dedicatus.
  6. Reliqua librorum Aeneae Vici Parmensis ad imperatorum historiam ex antiquis nummis pertinentium a Iacobo Franco calcographo Veneto in lucem edita, Venetiis, apud Francum, 1601.Hic legere potes
  7. Qui, ut ipse profitebatur, orientalium linguarum interpres erat.
  8. [2] [3] [4]
  9. [5]
  10. Sopra l'effigie et statue, motti, imprese, figure et animali, poste nell'arco fatto al vittoriosissimo Carlo Quinto re di Spagna, imperatore felicissimo, & da Sua Maesta ricevuto in intaglio di rame l'anno MDL, expositione et opera di M. Enea Vico da Parma [6]
  11. In dedicatione Commentariorum ad Pium IV (1560) et ibidem p.64 cum scribit Africae serpentem hieroglyphicum fuisse, necnon p.73 : elephas... aptissimum animal ad ostendendas hieroglyphice Caesaris virtutes.
  12. Sebastianus Erizzo etc.
  13. Cuius auctoris meminit Aeneas vicus pagina 67 et 71 Commentariorum suorum.
  14. [7]
  15. IM Simon 1989 p.246sqq.
  16. Cf p.67 Commentariorum.

Si vis plura legere

recensere
  • Iulius Bodon, Enea Vico fra memoria e miraggio della classicità, Romae, "L'ERMA" di BRETSCHNEIDER, 1997. Hic magna pars huius libri legenda est
  • The Dictionary of Art, vol 32, Grove, 1996, pp412-413.
  • Federica Fontana, 'Raccolte numismatiche e scambi antiquari del secolo XVI : Enea Vico a Venezia', Numismatica e antichità classiche : quaderni ticinesi, 1994(23) : 343-373
  • Edith Lemburg-Ruppelt, 'Der systematische Ausbau der Numismatik im Werk Enea Vicos (1523-1567)' in Wissenschaftsgeschichte der Numismatik, 1995 : 49-70.
  • Iohannes-Michael Simon, Le monnayage gentilice de la République romaine vu par les érudits des XVIe et XVIIe siècles , Schola Chartarum, 1989. [8] Nonnullae paginae huius dissertationis breviarii apud Googlebooks

Nexus externi

recensere