Domitia Longina (IV aut III Id. Februarias paulo ante 55 nata, mortua inter annos 126 et 140) fuit uxor imperatoris Domitiani atque Augusta appellata imperatrix Romanorum inter 81 et 96. Filia erat praeclari ducis militaris Cnaei Domitii Corbulonis et eius uxoris Cassiae Longinae quae Augustum inter maiores numerabat. Historici antiqui eam accusarunt quod coniurationis marito fatalis conscia fuisset, quam accusationem nonnulli historici moderni reiciunt.

Domitianus et uxor Domitia in aureo.
 
Caput Domitiae Longinae in Museis Capitolinis.

Primum senatori Lucio Aelio Lamiae nupsit antequam circa 70 a Domitiano in matrimonium suum abduceretur. Qui anno 73 tum cum secundum consulatum gereret filium e Domitia tulit, Titum Flavium, qui nondum decem annos natus praemature moriturus erat. Hic filius post mortem inter deos senatusconsulto relatus in nummis celebrabatur[1]. Mortuo naturali herede Domitianus anno 83 uxorem brevi repudiavit, amorem Paridis histrionis ei obiciens.[2] Antiqui fontes Domitianum quoque accusant quod adulterium cum fratris filia Iulia commisisset atque uxorem mutare cuperet. Mox tamen Domitiam revocavit atque in illo matrimonio usque ad mortem perstitit quamquam heredem non habebat. Alii famosi rumores de Domitiae pudicitia circumferebantur e quibus Suetonius unum qui ad Titum, Domitiani fratrem, pertinebat memoravit[3]. Idem Suetonius Domitiam inter conscios coniurationis contra maritum nominabat, Dio Cassius res gestas etiam addebat quae miro modo cum Commodi caede ab Herodiano narrata congruebant, e quo nonnulli investigatores moderni diffidentiam etga eius testimonium conceperunt. Dio Cassius enim dicebat Domitiam pugillares in principis cubiculo invenisse in quibus scribebantur nomina eorum quos morte damnari volebat et rem iis qui morituri essent illam indicasse. Qui tunc periculum praecavere atque Domitianum interficere constituerunt. Marito mortuo privata facta divitias non amisit: fundos enim et figlinas possidebat.

De posthumis honoribus

recensere

Anno 140 iampridem mortua erat quoniam illo anno duo liberti in Domitiae et eius domus honorem templum Gabiis exornarunt, quamvis diva numquam facta esset: non iam quidem uxorem Domitiani, cuius memoria damnata erat, sed filiam Corbulonis honorabant cui titulum Augustae tamen retinebant. Quin etiam summam pecuniae municipii magistratibus mandabant cuius reditu quotannis dies natalis Domitiae publice celebraretur[4]. Unde colligere licet Domitiam fortasse Gabiis natam esse et eius memoriam non ita odiosam fuisse ut mariti, fortasse quia eius neci operam dederat.

Numismatica

recensere

Caput Domitiae Romae tam in aureis et denariis quam in sestertiis, assibus, dupondiis expressum est cum titulo DOMITIA AVGVSTA IMP(eratoris) DOMIT(iani), non saepe tamen nec per totum regnum Domitiani. Cum pavone Iunonis (titulus CONCORDIA AVGVST)[5] aut dea Pietate[6] sociata est. Insignes sunt nummi in quibus videmus infantem nudum in globo inter stellas sedentem cum litteris DIVVS CAESAR IMP DOMITIANI F, qui in honorem filii mortui cusi sunt[7]. In aliis ipsa 'Divi Caesar(is) mater' appellatur atque sive ad aram libationem faciens[8] ostenditur sive sedens atque puerum pro se manu tangens[9]. Ephesi cistophori percussi sunt in quibus cum dea Venere sociatur[10].

Plurimi sunt nummi e civitatibus Graece loquentibus orientalium provinciarum Imperii Romani qui Domitiae caput praebent cum titulo Graeco CEBACTH=Augusta[11].

  1. Denarius in Museo Britannico
  2. cf. lineas Petri Brantosmensis: Domitian handelte noch besser: er verstieß seine Gattin Domitia Longina, weil sie in einen Schauspieler und Gaukler Namens Paris verliebt war, und den ganzen Tag nichts weiter tat, als mit ihm der Liebe zu pflegen, ohne ihrem Gatten je Gesellschaft zu leisten. Nach einiger Zeit nahm er sie aber wieder zu sich und bereute die Trennung. Jener Gaukler hatte sie nämlich verschiedene Kunstgriffe gelehrt, die nun dem Domitian sehr gut gefielen. ("Das Leben der galanten Damen", Lipsiae 1904, p. 22)
  3. Titus 10. Cf Dio Cassius 66.26.
  4. Ex decreto decurionum: CIL 14, 2795
  5. Aureus in Museo Britannico
  6. Denarius in Museo Britannico
  7. Aureus in Museo Britannico
  8. Dupondius in Museo Britannico
  9. Sestertius in Museo Britannico
  10. Cistophorus in Museo Britannico
  11. Nummus ex Alexandria in Museo Britannico. David R. Sear, Greek imperial coins and their values, 1982 pp.84-87.

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere