Lucius Aelius Plautius Lamia Aelianus
Lucius Aelius Plautius Lamia Aelianus (nescimus, quo anno natus sit, mortuus est inter annos 81 et 96) fuit senator Romanus. Uxorem Domitiam Longinam, filiam Gnaei Domitii Corbulonis legati, duxit; quam autem anno 70 Domitianus Caesar uxorem suam fecit. Anno 80, consul suffectus creatus est et diu in officio mansit quoniam tres collegas habuit: Aulus Didius Gallus Fabricius Veiento, Quintus Aurelius Pactumeius Fronto, Gaius Marius Marcellus Octavius Publius Cluvius Rufus. Causa fortasse fuit quod Tito imperatori in senatu favebat. Sed Domitiano imperante, necatus est ob veteres iocos de uxore abducta[1]. Filius aut nepos eius Lucius Fundanius Lamia Aelianus, consul ordinarius anni 116 fuit[2].
Notae
recensere- ↑ Suetonius, Domitianus X.5: "interemit . . . Aelium Lamiam ob suspiciosos quidem, verum et veteres et innoxios iocos, quod post abductam uxorem laudanti vocem suam 'eutacto' dixerat, quodque Tito hortanti se ad alterum matrimonium responderat: 'μὴ καὶ σὺ γαμὴσαι θέλεις'." Cf. Iuvenalis Saturas IV.154.
- ↑ Der Neue Pauly (Stuttgardiae: 1999), T. 9, c. 1116.
Fontes
recensere- AE 1948, 00056 CIL 06, 2059 CIL 16, 26
- Aelius 78 in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft
- Dio Cassius Historia Romana LXVI.3.4
- Suetonius, Vitae XII Caesarum: Domitianus 1 et 10
Plura legere si cupis
recensere- Brian W. Jones, The Emperor Domitian, Routledge, 1993