Vide etiam paginam discretivam: Augusta (discretiva)

Augusta est titulus Romanorum imperatorum uxoribus et aliquando matribus, aviis, sororibus, filiabusque attributus, ex quo ipsi imperatores honoris causa Augusti appellabantur. Multae etiam urbes Augustae vocatae sunt.

Nummus Bruttiae Crispinae, uxoris Commodi: "Crispina Augusta / Venus felix"

Prima hunc tiitulum gessit Livia Drusilla, uxor Caesaris Augusti, quae anno 14 E.V. Iulia Augusta facta est. Exempli gratia, haec de Livia Carmentis dea in Ovidii Fastis dicit: "utque ego perpetuis olim sacrabor in aris, / sic Augusta novum Iulia numen erit".[1]

NotaeRecensere

  1. Publius Ovidius Naso, Fasti 1.535.

  Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis


  Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!