Libertus
Libertus est qui prior servus, postea manumissus vel liberatus est. Omnes culturae humanae quae servis usae sunt, libertis providebant.
Liberti apud Romanos Recensere
Libertus apud Romanos fuit servus post manumissionem, qui nihilominus domino priori, suo patrono, etiam tum subiectus erat; libertus tunc fuit cliens, et officia nonnulla praestare debuit, exempli gratia cotidie dominum convenire et ei suffragiis adesse. Filii tandem libertorum fuerunt cives cum omnibus civium iuribus.
Liberti clari aut potentes Recensere
Quamquam fuissent humili natu, nonnulli liberti gloriam et potentiam adepti sunt:
- Marcus Tullius Tiro, Marci Tullii Ciceronis secretarius, qui notas Tironas invenit, i.e., stenographiam.
- Tiberius Claudius Narcissus, potens Claudii imperatoris libertus.
- Gaius Iulius Callistus, qui etiam multa apud Claudium potuit.
Liberti commenticii Recensere
- Trimalchio est libertus dives in fabula "Satyricon," quam Petronius scripsit; Trimalchio permulta possidet, sed omni humanitate caret.
Apud Americanos Recensere
In Civitatibus Foederatis Americae, liberti fuerunt priores servi qui liberati sunt ante vel per Bellum Civile Americanum.
Nexus interni
De Roma antiqua
Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes! |