Publius Petronius Niger est nomen consulis Romani saeculi 1 p.C.n. scriptorisque librorum Satyricon notissimorum. De praenomine et cognomine diutius nihil certi novimus, sed nunc res apparet[1].

Petronius anno 60 aut 61 amicus Neronis factus est et "arbiter elegantiae" domus Caesarum. Anno 62 mensibus Iulii et Augusti cum Quinto Manlio Anchario Tarquitio Saturnino consul suffectus creatus est. Anno 65 in coniuratione Pisonis accusatus est: Gaius Ofonius Tigellinus praefectus praetorio eum cecidit, Petronius sui ipsius manu mortem quaesivit.

Iudicium Taciti

recensere

C. Petronio, ut scribit Tacitus (Annalibus 16.18), "dies per somnum, nox officiis et oblectamentis vitae transigebatur; utque alios industria, ita hunc ignavia ad famam protulerat, habebaturque non ganeo et profligator, ut plerique sua haurientium, sed erudito luxu. ac dicta factaque eius quanto solutiora et quandam sui neglegentiam praeferentia, tanto gratius in speciem simplicitatis accipiebantur. proconsul tamen Bithyniae et mox consul vigentem se ac parem negotiis ostendit. dein revolutus ad vitia seu vitiorum imitatione inter paucos familiarium Neroni adsumptus est, elegantiae arbiter, dum nihil amoenum et molle adfluentia putat, nisi quod ei Petronius adprobavisset. unde invidia Tigellini quasi adversus aemulum et scientia voluptatum potiorem. ergo crudelitatem principis, cui ceterae libidines cedebant, adgreditur, amicitiam Scaevini Petronio obiectans, corrupto ad indicium servo ademptaque defensione et maiore parte familiae in vincla rapta. Forte illis diebus Campaniam petiverat Caesar, et Cumas usque progressus Petronius illic attinebatur; nec tulit ultra timoris aut spei moras. neque tamen praeceps vitam expulit, sed incisas venas, ut libitum, obligatas aperire rursum et adloqui amicos, non per seria aut quibus gloriam constantiae peteret. audiebatque referentis nihil de immortalitate animae et sapientium placitis, sed levia carmina et facilis versus. servorum alios largitione, quosdam verberibus adfecit. iniit epulas, somno indulsit, ut quamquam coacta mors fortuitae similis esset. ne codicillis quidem, quod plerique pereuntium, Neronem aut Tigellinum aut quem alium potentium adulatus est, sed flagitia principis sub nominibus exoletorum feminarumque et novitatem cuiusque stupri perscripsit atque obsignata misit Neroni. fregitque anulum ne mox usui esset ad facienda pericula." Hoc modo C. Petronius coactus est vim sibi inferre anno 66.

 
Frontispicium editionis Satyricon anno 1709 a Petro Burmanno curatae

Scriptor

recensere

Secundum libros manu scriptos operis cui titulus est Satyrica, hoc opus conscripsit T. Petronius Arbiter. De vita illius nihil cognovimus, nisi (ut censent plurimi eruditi) idem fuit ac arbiter elegantiae imperatoris Neronis. Carmina et fragmenta alia "Petronio" adscribuntur, inter quae Foeda est in coitu et brevis voluptas.

  1. Confer: Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 9, c. 828

Bibliographia

recensere
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!