Aperire sectionem principem

Vide etiam paginam discretivam: Calpurnius Piso

Gaius Calpurnius Piso (natus die ignoto - mortem sibi conscivit die 19 Aprilis 65) fuit vir publicus, rhetor litterarum amans Romanus. De origine eius non multum novimus, uxor eius Cornelia Orestilla fuit, quam anno fere 38 in matrimonium duxit et Caligula imperator die nuptiarum abduxit. Erat frater Arvalis ab anno 38. Anno 39 una cum Orestilla relegatus est[1]. A Claudio revocatus primis annis huius imperatoris consul suffectus erat. Forsitan legatus Augusti pro praetore Dalmatiae fuit. Anno 62 primum coniurationis accusatus est[2]. Filius eius Gaius Calpurnius Galerianus fuit. Anno 65 vanam conspirationem contra imperatorem Neronem duxit. Mortem sua manu petivit[3].

Ad Calpurnium Pisonem scriptor ignotus circa annum 40 Laudem Pisonis, panegyricum 261 hexametrorum, scripsit.

Nexus interni

Nexus externusRecensere

NotaeRecensere

  1. Cassius Dio 59,8,7
  2. Tacitus, Annales 14,65
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 946