Laus Pisonis
Laus Pisonis est panegyricus a poëta ignoto circa annum 40 aerae vulgaris scriptus ad illum Gaium Calpurnium Pisonem qui fortasse anno 65 contra Neronem imperatorem coniuravit. Constat ex 261 hexametris.
Varii philologi poëma ad Calpurnium Siculum et Lucanum ascripserunt, sed haec coniecturae non late acceptae sunt.
Primi versus
recensereHic, exempli gratia, sunt primi versus poëmatis:
Unde prius coepti surgat mihi carminis ordo
quosve canam titulos, dubius feror. Hinc tua, Piso,
nobilitas veterisque citant sublimia Calpi
nomina, Romanas inter fulgentia gentes;
hinc tua me virtus rapit et miranda per omnes
vita modos: quae, si desset tibi forte creato
nobilitas, eadem pro nobilitate fuisset.
Bibliographia
recensere- Schmidt, Peter L. "Laus Pisonis". In Brill’s New Pauly, 7:307–308. 2016.
- Seel, A. Laus Pisonis. Erlangen-Nürnberg: 1969. Apud PHI Latin Texts.
- Duff, J. Wight; Duff, Arnold M. "Laus Pisonis". In Minor Latin Poets, Volume I. Loeb Classical Library 284. Cambridge, MA: Harvard University Press, 1934.