Claudius (imperator)
Tiberius Claudius Nero Caesar Drusus, appellatus a principio Tiberius Claudius Drusus Nero Germanicus (1 Augusti 10 a.C.n. Lugduni – 13 Octobris 54) fuit imperator Romanus ab 24 Ianuarii 41 usque ad mortem. Natus Lugduni Galliae fuit primus imperator, qui extra Italiam natus est, nepos Liviae, uxoris Augusti, sororis filius Tiberii, et frater Germanici Caesaris.
Familia
recensereFilius fuit Drusi et Antoniae. Claudius uxores duxit quattuor, primam Plautiam Urgulanillam, deinde Aeliam Paetinam, tum ab anno 39/40 Valeriam Messalinam, quam securi percuti iussit Octobri anni 48. Uxor ultima, fratris filia Agrippina, filia Germanici et Agrippinae Maioris, quam anno 49 duxit, venenatis fungis eum necavit, ut quidam putant.
E Messalina duos liberos habuit, Britannicum (natus 12 Februarii 41, mortuus eodem die anno 55), qui autem fortasse filius Caligulae erat, et Octaviam (nata circa annum 39, mortua 9 Iunii anno 62), quae nupsit fratri adoptivo suo, filio Agrippinae, imperatori Neroni, quem Claudius Agrippina suadente 25 Februarii anni 50 adoptaverat.
Vita anterior
recensereAnte imperium nemo Claudium imperatorem fore putabat. Claudicabat (hinc cognomen suum) et balbutiebat, Claudio insultato. Mater Claudii eum stultissimum dixit. Haec impediverunt quominus eum necari inter purgationes nobilium Romanorum sub imperio Tiberii Caligulaeque. Augustus et Tiberius idcirco Claudium a vita publica et cursu honorum arcebant. Caligula autem eum anno 37 consulem suffectum fecit.
Quomodo imperium adeptus sit
recenserePostquam coniuratione legatorum senatorumque Caligula necatus est, quidam milites Claudium post aulaeum invenerunt et eum imperatorem creaverunt, cogitantes eum fore mollem patronum. Quamquam Claudii in animo non esset imperator fieri et quidam senatores ut Gnaeus Sentius Saturninus de re publica libera restituenda cogitaverunt, paulo post senatus statum eius confirmavit, quod praetoriani milites id magna vi postulaverunt[1]. Claudius imperavit ut interfectores Caligulae interficerentur.
Expeditio Britannica
recensereAliquot proposita gloriae cupidus coepit, inter quae extentio portus Ostiensis erat. Imperium res bene gestas militares sub Claudio percepit. Anno 47, praetore Vespasiano, legato A. Plautio, legiones Romanae Britanniam tandem vicerunt, ducentes provinciam contumacem sub imperio Romano per sequentes trecentumquinquaginta annos. Claudius ipse anno 43 in Britanniam properaverat triumphumque de Britannis celebraverat, sed Caratacus, dux Britannorum, non prius quam anno 51 in deditionem venit. In profectione Britannica Scribonius Largus apothecarius imperatorem secutus est.[2]
Imperium in urbe
recensereClaudius, cum imperavit, quater consulatum egit (annis 42, 43, 47, 51). Anno 47 cum Lucio Vitellio censuram administravit. 1 Iunii ad usque 3 Iunii ludos saeculares celebravit. Anno 49 pomerium urbis Romae extendit. 1 Augusti 52 Aqua Claudia et Anio Novus inauguratae sunt. Libertis suis - ut e.g. Narcisso - magnam potestatem tradidit.
De habitu et indole
recensere"Somni brevissimi erat," secundum Suetonium; "nam ante mediam noctem plerumque vigilabat, ut tamen interdiu nonnumquam in iure dicendo obdormisceret vixque ab advocatis ... vocem augentibus excitaretur. Libidinis in feminas profusissimae, marum omnino expers" erat.[3]
Claudius hospes et conviva
recensereClaudius "cibi vinique quocumque et tempore et loco appetentissimus" erat, ait Suetonius; "cognoscens quondam in Augusti foro ictusque nidore prandii, quod in proxima Martis aede Saliis apparabatur, deserto tribunali ascendit ad sacerdotes unaque decubuit. nec temere umquam triclinio abscessit nisi distentus ac madens, et ut statim supino ac per somnum hianti pinna in os inderetur ad exonerandum stomachum."[3]
Ante principatum nactum contumeliis obnoxius erat. "Si paulo serius ad praedictam cenae horam occurrisset, non nisi aegre et circuito demum triclinio recipiebatur, et quotiens post cibum addormisceret, quod ei fere accidebat, olearum aut palmularum ossibus incessebatur, interdum ferula flagrove velut per ludum excitabatur."[4]
Opera
recensereOpera Claudii, quorum titulos apud Suetonium habemus, deperdita sunt.
- Historiae post caedem Caesaris dictatoris libri 2 (quam rem reliquit cum sentiret neque libere neque vere de eo tempore sibi licere scribere)
- Historiae a pace civili libri 41
- Ciceronis defensio adversus Asini Galli libros (opus satis eruditum, secundum Suetonium)
- De Vita Sua, libri 8 ("magis inepte quam ineleganter" scripti)
- De novis litteris in scriptura Latina utendis (vide Litterae Claudianae)
- De ludo aleae
- Τυρρηνικῶν [rerum gestarum Etruscarum] libri 20 Graece scripti
- Καρχηδονιακῶν [rerum gestarum Carthaginensium] libri 8 Graece scripti[5]
Tantum superest pars orationis ad senatum anno 48 habitae in aenea tabula Tabula Claudiana dicta.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Claudius (imperator) spectant. |
Fontes de vita et principatu Claudii
recensere- Aurelius Victor, De Caesaribus 4
- Dio, Historia Romana liber 60-61
- Epitome de Caesaribus 4
- Eutropius, Breviarium 7.13
- Suetonius, De vita Caesarum liber 5 "Claudius"
- Tacitus, Annales
Nexus interni
- I, Claudius et Claudius the God
- Apocolocyntosis, satura Senecae de morte et apotheosi Claudi
- Cuniculi Claudii
Notae
recensere- ↑ Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, XIX 166-186
- ↑ Scribonius Largus, Compositiones 163
- ↑ 3.0 3.1 Suetonius, De vita Caesarum "Claudius" 33.
- ↑ Suetonius, De vita Caesarum "Claudius" 8.
- ↑ Suetonius, De vita Caesarum "Claudius" 33, 41-42.
Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus
Antecessores: Gaius Caesar Augustus IV et Gnaeus Sentius Saturninus |
Consul 42 cum Gaio Caecina Largo |
Successores: ipse III et Lucius Vitellius II |
Antecessores: ipse II et Gaius Caecina Largus |
Consul 43 cum Lucio Vitellio II |
Successores: Titus Statilius Taurus et Gaius Sallustius Passienus Crispus II |
Antecessores: Decimus Valerius Asiaticus II et Marcus Iunius Silanus |
Consul 47 cum Lucio Vitellio III |
Successores: Aulus Vitellius et Lucius Vipstanus Poplicola |
Antecessores: Gaius Antistius Vetus II et Marcus Suillius Nerullinus |
Consul 51 cum Servio Cornelio Scipione Salvidieno Orfito |
Successores: Faustus Cornelius Sulla Felix et Lucius Salvius Otho Titianus |