Vide etiam paginam discretivam: Lucius Vitellius.

Lucius Vitellius (natus anno 10 a.C.n. aut antea, mortuus anno 51) fuit senator Romanus et imperatoris A. Vitellii pater.

Wikidata Lucius Vitellius (consul 34)
Res apud Vicidata repertae:
Lucius Vitellius (consul 34): imago
Lucius Vitellius (consul 34): imago
Nativitas: 10 a.C.n.; Nuceria Alfaterna
Obitus: 51 CE;
Patria: Roma antiqua

Familia

Titulus obituarius Pyrami, L. Vitellio cubicularii CIL 06, 37786 = AE,1910,00029)

Pater eius Publius Vitellius, eques Luceriae natus et rerum Augusti procurator erat. Lucio Vitellio tres fratres fuerunt:

Uxor eius Sextilia erat, ex qua filios duos genuit, scilicet Lucium, qui consul suffectus creatus est anno 48, et Aulum, qui postea imperavit.[1]

Cursus honorum

recensere

Anno 28 frater Arvalis cooptatus est, anno 34 consul ordinarius creatus est. Tum anno 35 a Tiberio imperatore legatus Augusti pro praetore Syriae factus est et "cunctis, quae apud Orientem parabantur, Lucium Vitellium praefecit"[2]. Ibi bellum cum Parthis imminentem avertit atque Artabano eorum regi persuasit ut filium obsidem Romam mittere vellet firmandae amicitiae causa[3]. Praeterea praefectum Pontium Pilatum, quem saevitiae Samaritanae accusabant, Romam redire iussit coram ipso imperatore ut sese purgaret atque in eius locum Marcellum quendam praefectum Iudaeae fecit[4]. In Cappadocia Cietarum gentem aggressus est et Marcum Trebellium Maximum legatum eo misit. Cietae in deditionem accepti sunt[5]. Bello inter Herodem Antipam, Galilaeae praefectum et Aretam IV, regem Nabataeorum, orto, victus Antipas exercitum amisit. Anno 37 ineunte Vitellius duabus legionibus ei succurrere volebat et iam Nabataeorum fines ingressurus erat cum Tiberius mortuus et Caligula Augustus renuntiatus eum ab incepto avertere quia voluntatem novi imperatoris compertam non habebat. Ita Aretas IV poenas effugit[6]. Anno 39 a Caligula imperatore revocatus est[7], sed adulatione adeptus est, ut vitam servare posset. Erat Claudii imperatoris familiaris et Messalinae imperatricis. Anno 43 cum Claudio consul II factus eius vicarius Romae fuit, dum imperator expeditionem in Britanniam facit: Claudius ei curam imperii tradidit[8]. Post caedem Messalinae Agrippinae minori se adiunxit, uxori novae principis. In senatu censuit matrimonium inter patruum et neptem nefas non esse. Anno 47/48 cum principe censuram administravit. Anno 51 frustra in senatu accusatus est.

L. Vitellius agricola

recensere

Fuit L. Vitellius, secundum Plinium, qui varia ficorum genera "in Albense rus e Syria intulit ... cum legatus in ea provincia esset, novissimis Ti. Caesaris temporibus".[9] Similiter de pistaciis: "Et haec autem idem Vitellius in Italiam primus intulit eodem tempore, simulque in Hispaniam Flaccus Pompeius eques Romanus, qui cum eo militabat."[10]

Anno 51 mortuus est et Claudius eum funere censorio honoravit. In statua eius memoriae erecta legebatur: pietatis immobilis erga principem[11].

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/2, c. 261-262
  2. Tacitus Annales VI 32,3
  3. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae 18.96-105
  4. Flavius Iosephus Antiquitates Iudaicae 18.85-89
  5. Tacitus, Annales, VI24
  6. Flavius Iosephus Antiquitates Iudaicae 18.120-125
  7. Philo Alexandrinus, Legatio ad Gaium 231.
  8. Suetonius Vitellius II 4
  9. Plinius, Naturalis historia 15.83
  10. Plinius, Naturalis historia 15.91
  11. Suetonius Vitellius III 1


Antecessores:
Servius Sulpicius Galba et Lucius Cornelius Sulla Felix
Consul
34
cum
Paullo Fabio Persico
Successores:
Gaius Cestius Gallus et Marcus Servilius Nonianus


Antecessores:
Tiberius Claudius Caesar Augustus II et Gaius Caecina Largus
Consul
43
cum
Tiberio Claudio Caesare Augusto III
Successores:
Titus Statilius Taurus et Gaius Sallustius Passienus Crispus II


Antecessores:
Decimus Valerius Asiaticus II et Marcus Iunius Silanus
Consul
47
cum
Tiberio Claudio Caesare Augusto IV
Successores:
Aulus Vitellius et Lucius Vipstanus Poplicola