Philo Alexandrinus
Philo Alexandrinus, qui et Iudaeus saepe appellatur (Graece Φίλων ὁ Ἀλεξανδρεύς), natus saeculo VIII ab urbe condita, sive saeculo 1 a.C.n exeunte, mortuus post annum 40 p.C.n., fuit auctor Graecus de rebus Iudaicis theologicisque ac de philosophia Platonica. Legatus meruit pro Iudaeis Alexandrinis ad imperatorem Caligulam.
De Familia et studiis
recensereNobilissima gente Iudaica Alexandriam incolente ortus erat, ut cui frater fuit Iulius Alexander, civis Romanus et alabarchus (qui titulus dabatur ei qui conventui Iudaeorum Alexandrino praeerat), cuius alter filius reginam Berenicem uxorem duxit, mox morte praematura raptus[1]. Alter filius Tiberius Iulius Alexander iudaismum renuntiavit et equestrem cursum honorum percucurrit ː inter alia procurator Iudaeae et praefectus Aegypti designatus est. Cum autem Tito Hierosolyma oppugnanti adfuisset, Romae quoque postea magnis honoribus ornatus est. Haec pauca de cognatis Philonis per rerum gestarum scriptorem Flavium Iosephum[2] accepimus ː nam Philo praeter legationem ad Gaium nihil de se narrabat. Verisimile videtur eum in synagogis et in scholis Iudaicis Alexandrinis docuisse ac per totam vitam studiis Biblicis et philosophicis vacasse.
Opera selecta
recenserePleraque Philonis opera nobis servata sunt quia prima Ecclesia Christiana eius Biblicam exegeticam philosophia Graeca fretam admirabatur imitabaturque. Nonnulla tamen versione Armeniaca aut Latina tantum tradita sunt. Contra in litteris Iudaicis et rabbinicis parvi momenti fuerunt. Hucusque ordo chronologicus operum restitui non potuit.
- In Flaccum
- Legatio ad Gaium
- De Opificio mundi
- Legum allegoriae
- De Cherubim
- De sacrificiis Abelis et Caini
- De posteritate Caini
- De gigantibus
- De confusione linguarum
- De migratione Abrahami
- De Abrahamo
- De Iosepho
- De vita Mosis
- De congressu quaerendae eruditionis gratia
- Quod deterius potiori insidiari soleat
- Quod Deus immutabilis sit
- De agricultura
- De Plantatione
- De Ebrietate
- De sobrietate
- Quis divinarum rerum heres
- De fuga et inventione
- De decalogo
- De specialibus legibus
- De praemiis et poenis
- De mutatione nominum
- De somniis
- Quod omnis probus liber sit
- De vita contemplativa
- De aeternitate mundi
- De providentia
Editiones
recensere- Inter 1961 et 1994 societas editoria Parisiensis Editions du Cerf opera Philonis in 36 tomos digesta publicavit, cum Francica versione[3].
- Inter 1949 et 1962 opera omnia in decem volumina digesta in collectaneo Loeb classical library ː Philo with an English translation
Notae
recensere- ↑ Antiquitates Iudaicae XIX.5.1
- ↑ Antiquitates Iudaicae XVIII.8.1 ː Φίλων ὁ προεστὼς τῶν Ἰουδαίων τῆς πρεσβείας, ἀνὴρ τὰ πάντα ἔνδοξος Ἀλεξάνδρου τε τοῦ ἀλαβάρχου ἀδελφὸς ὢν καὶ φιλοσοφίας οὐκ ἄπειρος.
- ↑ Pagina interetialis
Plura legere si cupis
recensere- Aemilius Bréhier, Les idées philosophiques et religieuses de Philon d'Alexandrie, Parisiis, Vrin, 1925.
- The Cambridge companion to Philo, Cambridge university press, 2009
- Jean Daniélou, Philon d'Alexandrie, Parisiis, Fayard, 1958
- Erwin R. Goodenough, An introduction to Philo Judaeus, secunda editio, Oxonii, 1962.
- The Politics of Philo judaeus : Practice and theory : with a general bibliography of Philo, Hildesheim : Georg Olms, 1967
- Mireille Hadas-Lebel, Philon d'Alexandrie : un penseur en diaspora, Parisiis, Fayard, 2003. Recensio critica
- Studia Philonica, publicatio periodica huic auctori tota dedicata.