Herodes Antipas
Herodes Antipas, ex ultimo testamento patris[1], regis Herodis Magni, ab imperatore Romano Augusto confirmato[2] fuit tetrarches Galilaeae et Peraeae ab anno 4 a.C.n. usque ad 39 p.C.n., cum abdicare munus ab imperatore Caligula coactus Lugdunum Convenarum in exsilium proficiscitur. Reditus annuus huius tetrarchiae ducentorum talentorum ab historico Flavio Iosepho aestimabatur[3], minor erat igitur quam partis Archelao ethnarchae adsignatae (600 talentorum), maior vero centum talentis tetrarchae Philippi. Antipas hypocoristicum pro Antipatre erat (multi Antipatres et multi Philippi et multi Aristobuli in progenie Herodis fuerunt).
De familiaribus necessitudinibus
recenserePhilippus erat filius Herodis Magni et unius e multis uxoribus, Samaritanae Malthacae[4] ː ita frater germanus Herodis Archelai erat. Ipse, repudiata prima uxore filia Nabataeorum regis Aretae IV quocum mox bellum gessit, uxorem duxit Herodiadem[5], filiam semifratris Aristobuli quem Herodi Magno pepererat Mariamme I, quae et ipsa domum mariti et eiusdem patrui (nam filius Herodis Magni et Mariammae II erat) adhuc vivi deseruit cui filiam Salomen nomine pepererat, ut domum Antipae intraret. Quod matrimonium flagitiosum Iudaeis visum est quia praeceptis Levitici non congruebat.
Quid in tetrarchia egerit
recensereDe aedificationibus
recensereQuia artam amicitiam cum Tiberio imperatore coniunxerat Tiberiadem, novam urbem quae caput regni fieret, in Galilaea prope lacum Gennesaritim condidit, in honorem imperatoris Romani sic nominatam. Quam conditam colonis undique advectis, nonnullis etiam invitis, frequentavit. Indigne ferebant Iudaei quia quo loco novam urbem aedificavit tumuli hominum reliquias tegentes erant ː sic lex Iudaica violabatur[6] .
Item iam antea Sepphorim validis moenibus muniverat et nomen in Autokratorida mutavit, id est Latine Imperatoriam. Alibi Iuliadem condidit, quae nomina omnia Augustam domum celebrabant[7] .
De legato Vitellio et bello cum Areta
recensereCum legatus Syriae Vitellius et rex Parthorum Artabanus de condicionibus amicitiae instigante Tiberio disputarent Antipas cenam sumptuosam medio Euphrate flumine eis adposuit. Nihilominus odium Vitellii sibi meruisse a Flavio Iosepho scribebatur dum nuntium rerum gestarum primus ad Tiberium mittit, illo decore legato non relicto[8]. Paulo post Antipas exercitum contra Aretam duxit qui bellum ei indixerat ob litem de finibus et repudium filiae. Proelio victus milites amisit et Iudaei existimaverunt Antipam illa clade poenas Deo dedisse Ioannis Baptistae necati, quem decollari iusserat fortasse quia novum et flagitiosum matrimonium eius eloquenter et palam vituperabat[9]. Vitellius duabus legionibus ei succurrere volebat et iam Nabataeorum fines ingressurus erat cum Tiberius mortuus et Caligula Augustus renuntiatus eum ab incepto avertere quia voluntatem novi imperatoris compertam non habebat. Ita Aretas IV poenas effugit[10].
De causis exsilii
recenserePostquam autem Caligula Augustus factus amico suo Agrippae, qui frater germanus Herodiadis erat - ambo enim genuerat ille Aristobulus qui a patre Herode Magno anno 7 a.C.n. morte damnatus erat -, et tetrarchiam quae Philippi fuerat et insuper titulum regium quo nemo in illa gente post Herodem mortuum dignus Romanis visus esset donavit fortunam fratris mirata Herodias et invidia mala vexata maritum hortari non desinebat ut Romam navigarent atque eundem honorem ab imperatore sibi poscerent. At eorum consilii non ignarus Agrippa circa idem tempus libertum Fortunatum in Italiam misit et litteras Antipam accusantes quod cum Artabano rege Parthorum adversus Romanos insidias pararet (fortasse conivente Vitellio qui Antipae inimicus erat). Dissensio enim inter Antipam et Agrippam orta erat tum cum Agrippa, petente Herodiade, aedilis Tiberiade ab Antipa factus erat[11]. Certe Caligula non dubitavit quin crimina vera essent atque de ea re indignans et tetrarchiam et pecunias Antipae ademit quem perpetuo exsilio Lugdunum[12] relegavit, quo Herodias maritum comitata est. Galilaea et Peraea regno Agrippae tum additae sunt (39)[13].
Si vis plura legere
recensere- Hadas-Lebel, Mireille, Hérode, Fayard, 2017
- Harod Hoehner, Herod Antipas: A Contemporary of Jesus Christ, Cambridge University Press, 1972
- "Why Did Pilate Hand Jesus Over to Antipas?". In Ernst Bammel. The Trial of Jesus, 1970 ː 84-90
- Nikos Kokkinos, The Herodian Dynasty : Origins, Role in Society and Eclipse, Sheffield, JSOT Press, 1998
Notae
recensere- ↑ Antiquitates Iudaicae 17.188-190
- ↑ Antiquitates Iudaicae 17.317-321
- ↑ Antiquitates Iudaicae 17.319
- ↑ Antiquitates Iudaicae 17.20
- ↑ Antiquitates Iudaicae 18.109-115
- ↑ Antiquitates Iudaicae 18.36-38
- ↑ Antiquitates Iudaicae 18.27
- ↑ Antiquitates Iudaicae 18.102-105
- ↑ Antiquitates Iudaicae 18.113-119
- ↑ Antiquitates Iudaicae 18.120-125
- ↑ Ant. Iud. XVIII.148-150.
- ↑ In Bello Iudaico (II.183) in Hispaniam mittitur. In Antiquitatibus Romanis (XVIII.253) Lugdunum in Gallia, quod sine alia indicatione ad caput Galliarum pertinere videtur. Unde Lugdunum Convenarum, quia mediis Pyrenaeis montibus positum est inter Galliam et Hispaniam, optima coniectura a nonnullis putatur.
- ↑ Antiquitates Iudaicae 18.240-255