Aperire sectionem principem
Medio Aevo et sexto decimo saeculo Flavius Iosephus multos lectores delectabat ː unde ille fictitius vultus in Promptuario Iconum (1553) Mariammae attributus.

Mariamme (mortua 29 a.C.n.) sive raro et per corruptelam codicum Mariamne fuit secunda uxor Herodis Magni et regina Iudaeorum. Mariamme I dicitur ut ab altera Mariamme, Simonis sacerdotis filia, distinguatur quam Herodes post eius mortem uxorem duxit. Marito duas filias peperit, Salampsionem et Cyprum, et duos[1] filios Alexandrum et Aristobulum quos pater anno 8 vel 7 a.C.n. morte damnavit. Tum iamdudum ipsam Mariammen necari iusserat (29 a.C.n. ?)[2].

Quid Iosephus de ea tradideritRecensere

Hasmonaea gente orta Mariamme erat filia Ionathanis Alexandri, Aristobuli II regis filii, et Salomae Alexandrae , ethnarchae Hyrcani II filiae. Ita neptis erat amborum fratrum qui bello inter se indicendo Hasmonaeorum dynastiam praeceps dederunt. Herodes primam uxorem Dorim repudiarat[3] ut illam adfinitatem cum regnante gente Hasmonaeorum sibi pararet (sponsalia 40 a.C.n., matrimonium 37 a.C.n.), per quam non iam absurde regnum petere Romanis visus est. Secundum historicum Iosephum, qui de Herodis rebus Nicolaum Damascenum secutus videtur, zelotypia et insano formosissimae[4] uxoris amore vexabatur Herodes, quae superbe et aspere[5] cum eo agere solebat et necem propinquorum suorum, in primis fratris et avi, ei aperte obiciebat[6].

Itaque Herodes sororis et matris, quae Mariammen ob nobilitatem generis eas superbis verbis offendentem[7] oderant, fictis criminibus, simul et suspicionibus e zelotypia ortis motus amorem in odium vertit. Tum quod accidere necesse erat accidit ː Herodes qui coniurationes adversus se ubique videbat uxorem per iudices damnari et necari iussit. Mariammae tamen desiderium eum usque ad delirium[8] diu persecutum esse dicitur.

 
Tristan l'Hermite, La Mariane ː primae editionis (1637) frontispicium ab Abraham Bosse delineatum.

In theatro modernoRecensere

Iosephi relatio optimum argumentum tragoediae multis scriptoribus visum est[9] ː e qua Voltaire anno 1724 unam e primis tragoediis suis duxit Mariamne[10] inscriptam, quae tamen risum potius quam admirationem movit[11] nec magis placuit anno 1762 emendata ab auctore et in scaenam iterum producta. Tum scaenae Francogallicae Maria(m)ne iam dederant Alexander Hardy anno 1610 et Tristan l'Hermitte anno 1636[12] qui optimus poeta e tribus vulgo iudicatur. Anno 1725 adhuc Augustinus Nadal novam tragoediam Mariamne[13] in scaenam producebat.

Apud Germanos Fridericus Hebbel est auctor tragoediae Herodes und Mariamne (Latine Herodes et Mariamme) Vindobonae anno 1849 primum in scaenam productae[14].

Item apud Hispanos Pedro Calderon de la Barca personam Mariammen in fabulam El mayor mostruo del mundo (1635, publicata 1637)) inducebat[15] sed veritatem historicam parvi faciens omnia suo arbitrio mutabat (e.g. Octavianum rivalem Herodis apud pulchram Mariammen faciebatǃ). Idem argumentum iterum tractavit Gaspar Montesino (Herodes Ascalonita y la hermosa Mariana, 1725[16]).

Primus omnium apud Italos Ludovicus Dolce Marianna[17] anno 1565 publicavit.

Anglice quoque deploratum est Mariammae miserum fatum et libet memorare The Tragedy of Mariamne, the faire Queene of Jewry[18] (Elisabeth Tanfield Cary, 1613), Herod and Antipater, a Tragedy[19] (Gervasa Markhard et Gulielmus Sampson, 1622), Herod and Mariamne[20] (Samuel Pordage, 1673), Mariamne : a tragedy[21] (Elijah Fenton, 1723). Lord Byron non tragoediam sed brevem elegiam Mariammae dicavit ː Lament for Mariamne[22].

Multa opera igitur de Mariammae tragica historia scripta sunt, nullum tamen quod per orbem terrarum famosum sit.

In picturaRecensere

 
Mariamme a I.G. Waterhouse picta.

In nonnullis exemplaribus manuscriptis libri Iohannis Boccacii de claris mulieribus variae picturae Mariammae sine auctore inveniuntur. Boccacius primus e modernis reginam antiquam glorificavit.

Iohannes Gulielmus Waterhouse Mariammen a sede iudicii proficiscentem anno 1887 pinxit.

Si vis plura legere...Recensere

 
Stemma ultimorum Hasmonaeorum.
  • Grant, Michael. Herod the Great. New York: American Heritage Press, 1971. ISBN 0-07-024073-6.
  • Günther, Linda-Marie. Herodes der Große, Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadt 2005, ISBN 3-534-15420-7 (Gestalten der Antike).
  • Hadas-Lebel, Mireille, Hérode, Fayard, 2017
  • Kasher, Aryeh et Eliezer Witztum. King Herod: A Persecuted Persecutor. A Case Study in Psychohistory and Psychobiography. Berlin and New York: Walter de Gruyter, 2006.
  • Prause, Gerhard, Herodes der Große. Die Korrektur einer Legende, Deutsche Verlags-Anstalt, Stuttgart 1990, ISBN 3-421-06558-6.
  • Schalit, Abraham. König Herodes : Der Mann und sein Werk. Berolini : W. de Gruyter, 1969.
  • Schwentzel, Christian-Georges. Hérode le Grand. Paris: Pygmalion, 2011.
  • Vogel, Manuel. Herodes. König der Juden, Freund der Römer. Evangelische Verlags-Anstalt 2002, ISBN 3-374-01945-5 (Biblische Gestalten 5).

NotaeRecensere

 
Mariamme in manuscripto libri de Claris mulieribus (Boccacius)
  1. Tres si addideris ilum qui puer Romae obiit (BI I.435)
  2. Flavius Iosephus, Ant. Iud. XV.202-239
  3. Flavius Iosephus BI I.241. Ant. Iud. XIV.300.
  4. Ant. Iud. XV.237 ː κάλλει δὲ σώματος καὶ τῷ περὶ τὰς ἐντεύξεις ἀξιώματι μειζόνως φράσαι τὰς κατ' αὐτὴν ὑπερῆγεν
  5. BI I.436 ː τοσοῦτον γὰρ ἦν μῖσος εἰς αὐτὸν τῆς Μαριάμμης, ὅσος ἐκείνου πρὸς αὐτὴν ἔρως et Ant. Iud. XV.219 ː Ἡ δὲ τὰ μὲν ἄλλα σώφρων καὶ πιστὴ πρὸς αὐτὸν ἦν, εἶχεν δέ τι καὶ γυναικεῖον ὁμοῦ καὶ χαλεπὸν ἐκ φύσεως et ibidem 237 ː γυνὴ καὶ πρὸς ἐγκράτειαν καὶ πρὸς μεγαλοψυχίαν ἄριστα γεγενημένη, τὸ δ' ἐπιεικὲς ἔλιπεν αὐτῇ καὶ πλεῖον ἦν ἐν τῇ φύσει τὸ φιλόνεικον.
  6. BI I.437 ː φανερῶς ὠνείδιζεν αὐτῷ τὰ κατὰ τὸν πάππον Ὑρκανὸν καὶ τὸν ἀδελφὸν Ἰωνάθην et Ant. Iud. XV.239 ː ἠνία δ' αὐτὴν καὶ τὰ περὶ τοὺς οἰκείους καὶ ταῦτα πάντα πρὸς ἐκεῖνον ὡς ἐπεπόνθει λέγειν ἠξίου
  7. BI I.438 ː καὶ τὴν ἀδελφὴν αὐτοῦ καὶ τὴν μητέρα δειναῖς ἐξύβριζεν λοιδορίαις et Ant. Iud. XV.220 ː ἀναφανδὸν δὲ τήν τε μητέρα καὶ τὴν ἀδελφὴν ἐπὶ δυσγενείᾳ διεχλεύαζεν καὶ κακῶς ἔλεγεν
  8. BI I.444.
  9. Hadas Lebel, pp.236-241.
  10. Quam hic legere potes.
  11. Observationes criticae eodem anno publicatae
  12. Hic legere potes
  13. Hic legere potes
  14. Hic legere potes
  15. Hic legere potes Editio posterior
  16. Hic legere potes
  17. Hic legere potes
  18. Hic legere potes Cf A.C. Dunstan, Examination of two English Dramas : "The Tragedy of Mariam" by Elizabeth Carew, and "The true Tragedy of Herod and Antipater : with the Death of fair Marriam" by Gervase Markham and William Sampson, 1908.
  19. The true tragedy of Herod and Antipater with the death of faire Marriam. According to Iosephus, the learned and famous Iewe. As it hath beene, of late, diuers times publiquely acted (with great applause) at the Red Bull, by the Company of his Maiesties Reuels. Written by Geruase Markham, and William Sampson. Gentlemen. Hic legere potes
  20. Hic legere potes
  21. Hic legere potes
  22. Hic legere potes

Nexus externiRecensere