De bello Iudaico

liber a Flavio Iosepho

De bello Iudaico (Graece ἱστορία Ἰουδαϊκοῦ πολέμου πρὸς Ῥωμαίους[1]) est liber a Flavio Iosepho (alias Ioseph Ben Mattathias), historico Iudaeo, saeculo primo Aramaice[2] (qui textus hodie deperditus est) scriptus ac deinde in linguam Graecam adiuvantibus amicis[3] conversus de bello quod in Iudaeos rebelles gesserunt Vespasianus et filius Titus (annis 66–73), cui bello ipse Iosephus interfuit, primum dux Iudaeorum in Galilaea contra Romanos, deinde, postquam ad hostes transfugit, comes et orator imperatoris Romani. Hoc opus circa 75–79 Romae Titi expensis[4] in lucem Graece prodisse videtur. Postea versio quaedam latina quoque circumferebatur quae ad nos pervenit.

Incipit versionis Latinae in manuscripto duodecimi saeculi. Medio Aevo de rebus Hebraicis Flavius Iosephus secundum locum post Biblia tenebat.

Quid sibi proposuerit auctor

recensere

In hoc opere septem libris digesto, quod primum omnium suorum hodie servatorum scripsisse Iosephum constat, simul cum bello quod excidio urbi et templo Hierosolymitanorum fuit dissensiones quoque intestinas bellaque civilia quae Iudaei passi sunt et Vespasianum a militibus imperatorem conclamatum ac mox Romae triumphantem narrabat Iosephus. Primo libro velut prooemio res gestas Iudaeorum a secundo saeculo a.C.n. et Macchabaeorum seditione repetit quas longinquas huius belli causas fuisse docebat. Nam regni adfectatores rivales ut expellerent Romanos in Iudaeam arcessiverunt iam Pompei tempore ac saepius postea. Quod ambitionis genus semper vituperabat Iosephus.

In primis tamen Flaviorum imperatorum gratia hoc opus ingressus est quorum patrocinio Romam venerat et stipendium accipiebat. Quocirca invictos esse Romanos simulque dominos clementes omnibus gentibus demonstrare contendebat ne rebellare aut auderent aut cuperent. Nam secundum Iosephum furia et sceleribus paucorum Iudaeorum, zelotarum dictorum, qui multitudinem terrebant Romani ad tantam caedem et excidium celeberrimi per orbem terrarum templi.[5] velut coacti sunt[6]

Non minus historiam et mores Iudaeorum ceteris gentibus (saltem iis quae Graece loquebantur) explicare cupiebat. Nam pietate et virtutibus et antiquissima origine sui populi gloriabatur et puchritudine magnificentiaque urbis et templi ceterorumque aedificiorum tum deletorum. Et se ipsum et Iudaeos plerosque contra accusatores defendebat qui eos cum zelotis confundebant nec dolorem dissimulabat amissis tot et tantis artificii thesauris[7].

De fide historica

recensere
 
Sestertius Vespasiani victoriam Romanam commemorans. In aversa parte allegoria muliebris provinciae sub palma prope armorum acervum sedet lugens. Titulus : IUDEA CAPTA.

Numquam spernendum est Flavii Iosephi testimonium qui et homines et loca et Iudaeorum ritus moresque et eventus optime norat. Quin etiam Vespasiani Augusti et Titi Caesaris Commentarios[8] sub oculis scribens habebat et e regis Agrippae Herodis, amici sui, aut sermonibus aut epistulis multa discere poterat quae ceteris ignota erant[9]. Fides eius tamen dubior est quam expectabatur nec eius auctoritas Tacito semper praeferenda cum ille eadem brevius rettulit (plerumque tamen Iosephus unicus fons nobis remanet). Non omnes historicos secum de rebus in primo bello Iudaico gestis tum consensisse ipse Iosephus in prooemio nos certiores facit cum falsitatis aut ignorantiae arguit omnes qui ante se de eo bello quicquam scripserunt. At viginti post annos adhuc tempore quo Antiquitates publicabat et ipse falsitatis historicae accusabatur a scriptore rerum gestarum Galilaeo, Iusto Tiberiade[10], cui in Vita respondere coactus est. Quod pluribus de causis fiebat. Praecipuae sunt hae :

De studio et odio

recensere

Primo rebelles quos oderat et qui eum ut transfugam et proditorem[11] oderant abominandis quam maxime criminibus onerare non desinit, Romanos vero a culpa semper excusat. Populares qui arma ceperant "latrones"[12] vel "sicarios"[13] appellitat, eorum duces Iohannem Giscalensem et Simonem, filium Giorae, "tyrannos". Contra virtutes Titi Caesaris omni modo extollit : fortissimus omnium atque optimo consilio semper exsistit. Ut qui historiographus stipendiarius Flaviorum erat nihil quod illis displiceret scribere ei licebat. Adeo ut Iosephus non dubitet contendere Deum quem Iudaei Hierosolymis adorant a Romanis in hoc bello stare et impietatem populi sui, qui sanguine civili templum polluerat, per illos hostes punire voluisse[14] : aliquatenus ita traditionem Biblicam prophetarum sequebatur qui negabant Hebraeos vinci posse cum pro eis Deus propugnaret. Quod ipse sicariorum dux, Eleazarus, ultima libertatis nocte Masadae obsessus recognovit siquidem verbis orationis in eius ore a Iosepho tum positae[15] credimus. Ita omnem culpam belli ad illos Iudaeos reiciebat quos zelotas et sicarios appellabat. Attamen e pluribus locis Iosephanae relationis apparet proceres quidem nonnullos bellum vitare studuisse sed multitudinesm iam bellicosiorem fuisse (fortasse a demagogis deceptam ut volebat Iosephus)..

De apologia pro domo

recensere

Apologiam pro domo simul scribebat. Iosephus tertia persona appellatus saepe in narrationem inducitur, libro tertio cum Galilaeam a Romanis tuebatur atque ab hostibus circumventus mori cum comitibus potius quam vivus capi recusavit[16] atque captivus voluntarius Vespasiano , qui legionibus Romanis praeerat, somnium narravit, ut vates divinitus monitus, quo imperium Romanorum et orbis terrarum ei praenuntiabat. Lectori deditionis hanc causam profert quod mandata divina ad Vespasianum sibi perferenda essent[17]. Posterioribus libris plures orationes suas refert quibus rebellibus frustra persuadere conabatur ut arma ponerent et templum urbemque sanctam posteritati servarent[18].

De hyperbolis et horrore

recensere
 
Milites Romani triumphantes in arcu Titi sculpti : praeclarum candelabrum septem ramis praeditum gerunt, spolium Hierosolymitani templi. Hunc triumphum libro septimo describebat Flavius Iosephus.

Calamitates Iudaeorum (quae quidem modicae non fuerunt) digne ut deploraret Iosephus rhetorice abuti solebat, in primis hyperbola. Ita numerum victimarum in infinitum auxisse[19] videtur (idem fortasse duces Romanorum in relationibus faciebant, sua merita ut extollerent) : in sola expugnatione et obsidione Hierosolymorum 1 100 000 Iudaeorum perisse contendit, quod vix credibile est. Et lector postquam omni paene pagina multitudinem ingentem sive inedia sive civilibus furiis aut etiam per Romanos morientem accepit miratur quomodo die expugnationis cruoris fluctus tantus esse potuerit ut incendium extinxerit[20].

Nec a taeterrimis narrationibus abhorrebat atrocitatem rerum lectori ut ostentaret. Exempli gratia libro sexto femina fame excruciata suum infantem coctum comedit atque partem cenae relictam satellitibus 'tyrannorum', qui omnem cibum quotidie ei subripere solebant, servavit et adposuit (hoc modo eos fugare ei contigit)[21]. Libro quinto cum Iudaei divites antequam ad Romanos transfugerent aureos nummos haurirent ne aut sibi eriperentur aut ipsi pecuniae gratia necarentur, atque postea ventre solvendo reciperarent Arabes quidam in auxiliis Syriacis merentes spe quaestus moti Iudaeos advenientes cultro aperire constituerunt (nec semper aurum inveniebant!). Hoc miserando modo duo milia hominum perisse adfirmat Iosephus nec tamen sontes Titus supplicio adficere ausus est, quamquam illa facta severe reprehendebat, quia nimis multi in culpa erant[22].

Sed ea quae historicis hominibus menda videri possunt ad litteraria merita operis fortasse aliquid conferunt : nam Flavii velut epico carmine glorificantur dum calamitates Iudaeorum instar tragoediae decantantur, Deo et fato miseros mortales excaecantibus.

De erroribus

recensere

Libro primo res Iudaeas usque ad Herodem Magnum carptim percurrit : qua de causa multae res parum recte aut accurate relata inveniuntur quas ipse Iosephus postea in Antiquitatibus emendavit. Nonnumquam sibi ipse contradicit : exempli gratia de militia Galilaea aliter in Bello Iudaico, aliter in Vita disseruit.

De versionibus

recensere
 
Editio typographica Latina-Hebraica, Basileae, 1559.

Duae versiones Latinae Medio Aevo vulgatae ad quartum vel quintum saeculum referuntur : altera anonyma et septem libris digesta, quae textum Graecum fideliter reddebat, Hieronymo, scilicet quia Iosephum Titum Livium Graecum fuisse scribebat atque eum laudare solebat[23], aut Rufino Aquileiensi nonnumquam tribuebatur[24] ; altera quinque libris tantum digesta quae additiones ex Antiquitatibus ductas praebet, sub nomine supposito Hegesippi circumferebatur[25], quod nomen nonnulli eruditi moderni nihil alius fuisse suspicantur nisi Iosippus per scribas corruptus. Certe Medio Aevo Iosephus Latine potius quam Graece legebatur. Utraque versio Latina ab editoribus modernis in apparatu critico adhibentur quotienscumque lectio manuscriptorum Graecorum dubia est.

Versio Slavonica, fortasse[26] decimo saeculo facta, omnium animum ad sese advertit postquam eruditi quidam, A Berendts (1906), mox etiam Robertus Eisler[27], proximo saeculo coniectaverunt a primigenio textu Aramaico ductam esse eam quia nonnullos locos praebebat qui in versione Graeca desunt. Quae causa fuit cur editor Iosephi apud Loeb Classical Library, H. Thackeray, excerptis novis huius versionis paragraphis ac in linguam Anglicam conversis, libris de Bello Iudaico eos adnexit[28]. Hodie plerique homines periti putant has additiones Christianorum interpolationes fuisse[29].

Circa idem tempus Iosephus in linguam Hebraicam quoque conversus est (quae interpretatio Iosippon appellari solet; e textu Latino facta parum fidelis est adeo ut nonnulli Iosephum non auctorem sed fontem huius libri fuisse aestiment) : ita Iudaeae traditioni restituebatur; hucusque enim a Christianis in primis, Eusebium et Origenem secutis, legebatur laudabaturque. Notae sunt etiam versiones Arabica et Armeniaca.

Tempore Renatarum Litterarum in linguas vernaculas converti coepit, Francicam, Italianam, et ceteras.

De editionibus typographicis

recensere
 
Editio incunabula Italiana (1493).

Multae editiones incunabulae Latinae Iosephi Flavii fuere, nonnullae Italianae et Francicae, atque etiam sedecimo saeculo Tedescae antequam anno 1544 tandem Basileae apud typographos Hieronymum Frobenium et Nicolaum Episcopium editio princeps textus Graeci, ab Arnaldo Arlenio curata, praelis mandaretur. Quae textum nudum sine ulla adnotatione praebebat, praefatione Latina modo praeposita.

Decimo nono saeculo exeunte Benedictus Niese ingenti labore manuscripta testimonia recensuit et textum praeclare emendavit :

  • Flavii Iosephi opera edidit et apparatu critico instruxit Benedictus Niese, Berolini : Apud Weidmannos, 1888-1895 (7 volumina)

Hodie textum Graecum cum interpretatione vernacula commode hic legere potes :

  • Apud Collection des Universités de France, primi libri quinque ab Andrea Pelletier curati, 1975-1982 (3 volumina).
  • De bello judaico = ˜Der jüdische Krieg : zweisprachige Ausgabe der sieben Bücher (curantibus Othone Michel et Othone Bauernfeind), Darmstadt : Wissenschaftliche Buchgesellschaft, 1962-1969 (4 volumina)
  • Apud Loeb Classical Library ab H. Thackeray, 1927-1928, duo volumina (id est vol. 2-3 operum omnium novem voluminibus digestorum).
  1. Olim etiam Ίουδαικὴς ἅλωσις, id est Iudea capta inscribebatur, ut in editione principe. Cf Hieronymus, ep. 22 : Iosephus . . . in secunda Iudaicae captivitatis historia . . . et Commentarius in Isaiam 64 : quae Iosephus Iudaicae scriptor historiae, septem explicat voluminibus, quibus imposuit titulum Captivitatis Iudaicae, id est περὶ ἁλώσεως
  2. I,3.
  3. Contra Apionem I.50.
  4. Vita 363.
  5. Longa descriptio VI.207–237. Excidium: VI.249–270. Cf. VII.4.
  6. VI.260–266 Titus templum servare frustra conatur. Cf VII.112–115.
  7. VI.1-8 et VII.1-4.
  8. Vita 342, 358-359. Contra Apionem 5-6.
  9. Vita 364-367.
  10. Vita 336-338. Tessa Rajak, 'Justus of Tiberias', The Classical Quarterly 1973(2) :345-368
  11. V.541-543.
  12. Graece ληστής. Quae fortasse interpretatio Graeca erat : latrones enim in bellis civilibus appellabantur a ducibus Romanis milites adversariorum qui arma adversus rempublicam cepisse iudicabantur.Cf Giovanni Brizzi, Lestai-latrones: briganti o guerriglieri? Le scelte lessicali di Giuseppe Flavio, 2013 et Ricardus Horsley, "Josephus and the bandits", Journal for the Study of Judaism, 1979 : 37-63
  13. Hoc verbum Latinum litteris Graecis translitterabat Iosephus. Cf Ricardus Horsley, "The Sicarii: Ancient Jewish "Terrorists", The Journal of Religion, 1979 : 435-458
  14. Quam sententiam iam libro secundo (390–393) in ore regis Agrippae II ponebat, quam postea et ipse suo nomine saepius repetivit (e.g. V.412).
  15. VII.327–334.
  16. III.387-398
  17. III.399–408.
  18. V.361-420 et VI.96–112.
  19. Non tantum victimarum sed etiam militum. Quod alioqui Biblicum videri potest, confer Ant. Iud VIII.41 de curribus et equis regis Solomonis, aut VIII.44 de libris ab eodem rege compositis..
  20. VI.406.
  21. VI.201–213.
  22. V.541-543.
  23. Epistula 22.
  24. Cassiodorus, Institutiones divinarum lectionum XVII : " septem libros Captivitatis Iudaicae mirabili nitore conscripsit, quam translationem alii Hieronymo, alii Ambrosio, alii deputant Rufino". Ita sexto saeculo iam nesciebant.
  25. J.P. Callu, 'Le "De Bello Iudaico" du Pseudo-Hegésippe : essai de datation', in Bonner Historia-Augusta-Colloquium 1984-1985, 1987 ː 117-142. Haec interpretatio antiqua a Iodoco Badio, qui eam Divo Ambrosio tribuebat, anno 1510 Parisiis orimum publicata est sub titulo ː Aegesippi Historiographi... De Bello Judaico. Sceptri sublatione. Judaeorum dispertione. Et Hierosolymitano excidio. A divo Ambrosio Mediolanen. Antistite e Graeca Latina facta. Cum eiusdem Anacephaleosi et tabellis congruentiarum. Cum Josephi libris etiam de Gestis Machabeorum
  26. Sed antiquissima manuscripta servata ad quintum decimum saeculum referuntur.
  27. Robertus Eisler, The Messiah Jesus and John the Baptist According to Flavius Josephus and other Jewish and Christian Sources, 1931.
  28. Vol. 3 pp. 635–660.
  29. Notes on old Slavonic Josephus. Zeitlin, Solomon (1948). "The Hoax of the 'Slavonic Josephus'". The Jewish Quarterly Review: New Series. 39(2): 172–177. Monette Bohrmann (2002), La version vieux russe de la Guerre juive de Flavius Josèphe, Collection de l'Institut des Sciences et Techniques de l'Antiquité

Si vis plura legere...

recensere
  • Monette Bohrmann, Flavius Josèphe, les Zélotes et Yavné  : pour une relecture de la Guerre des Juifs, Berne : Peter Lang, 1989
  • Helgo Lindner, Die Geschichtsauffassung des Flavius Josephus im Bellum Judaicum : Gleichzeitig ein Beitrag zur Quellenfrage. Lugduni Batavorum : E.J. Brill, 1972 ISBN 90-04-03502-8
  • Gottofredus Mader, Josephus and the politics of historiography  : apologetic and impression management in the Bellum Judaicum, Lugduni Batavorum, Brill, 2000 Recensio critica
  • Andreas Mosès, 'Enjeux personnels, enjeux collectifs dans la Guerre des Juifs', Bulletin de l'Association Guillaume Budé, 1986(2) : 186-201
  • Mladen Popovic, The Jewish revolt against Rome : interdisciplinary perspectives, Lugduni Batavorum : E.J. Brill, 2011 ISBN 978-90-04-21668-6 Apud Guglum librorum
  • Arturus Sánchez Sanz, Judea Capta : la primera guerra judeo-romana (66-73 d.C.), Caesaraugustae, HRM, 2013
  • Birke Siggelkow-Berner , Die jüdischen Feste im Bellum Judaicum des Flavius Josephus, Tübingen : Mohr Siebeck, 2011
  • Bernardus Therons, 'Les Flaviens dans « La guerre des Juifs » de Flavius Josèphe', Dialogues d'histoire ancienne, 1981(7) : 235-245
  • Willem Cornelis van Unnik, Flavius Josephus als historischer Schriftsteller, Heidelbergae, 1978
  • Petrus Vidal-Naquet, Flavius Josèphe ou du bon usage de la trahison : Préface à la Guerre des Juifs, Parisiis : Editions de Minuit, 1977
    • Versio Italiana cum praefatione Arnaldi Momigliano : Il buon uso del tradimento : Flavio Giuseppe e la guerra giudaica, Romae : Editori riuniti, 1980.

Nexus externi

recensere
 
Nummus anno 68 a Iudaeis percussus (siclum dimidium). Titulus anno III signatum esse indicat.