Incipit
Terminus technicus Incipit ("incipere", tertia persona indicativi praesentis) prima verba textus litterarii vel scientifici significat, interdum etiam initium operis musici sicut Requiem, Kyrie et Dies irae. "Incipit" loco tituli ad textus antiquos aut mediaevales indicandos ex usu est, qui sine nomine aut variis, saepe falsis nominibus traditi sunt.
Cum in regionibus linguae Anglicae tantum notio Incipit in usu sit, in litteratura scientifica Theodisca saepe Initium' invenitur. Index, in quo initia modo alphabetico afferuntur, Incipitarium vocatur.
Origo notionis
recensereTextus mediaevales et Novi aevi ineuntis saepe verbo Incipit ordiuntur (exempli gratia: Incipit liber scintillarum, id est diversarum sententiarum, distinctus per LXXXI capitula). Sequitur index argumentorum plus minusve prolixus titulo exacto carente. Saepe nomen auctoris, interdum quaedam de opere ponuntur. Littera initalis „I“ verbi „Incipit“ interdum lautissime ornata est.
Saepe autem sententia, quae verbo Incipit orditur, non ab ipso auctore operis, sed a possessore manuscripti vel bibliothecario scripta est. Tum Incipit non pars textus est, sed titulus non authenticus habetur.
In fine textus verbum Explicit in usu est. Medio aevo saepe in fine librorum argumenta aut nomen auctoris edita sunt, sicut alibi in initio; tum quasi idem ac Colophon est.
Usus litteras primis verbis citandi ab antiquitate in usu erat. Ovidius poeta operis Lucretii mentionem facit non titulo De rerum natura scribendo, sed Incipit Aeneadum genetrix.[1] Porphyrius opera Plotini magistri sui nominibus tum usitatis profert verba incipientia adiciens, ut scripta ex verbis initialibus clare dignoscenda sint[2]Augustinus, doctor ecclesiae, in Retractationibus incipientia operum suorum ponit, ut facilius distinguantur.
Libri Thanach saepe verbis initalibus citantur, ut puta Bereschit (in initio) pro Libro Genesis.
Capitula Pentateuchi, quae in sabbato recitantur, cuncta a primis verbis ducunt nomina (Bereschit, Noach, Lech Lecha et alia). Simili modo annus liturgicus Christianus multis diebus dominicis nomina dat, quae prima liturgiae eiusdem diei verba repetunt (ut puta Laetare, Quasimodogeniti, Misericordias Domini).
Documenta conciliorum et Encyclicae papales usque ad hos dies verbis initialibus citantur, sicut Gaudium et Spes aut Lumen Gentium.
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Wolfgang Milde: Incipit und Initia. In: Lexikon des gesamten Buchwesens. 2. editio, Hiersemann, Stuttgardiae 1991, ISBN 3-7772-8527-7, p. 576 et 610s.
- Richard Sharpe: Titulus. Identifying Medieval Latin Texts. An Evidence-Based Approach. Brepols, Turnhout 2003, ISBN 2-503-51258-5, p. 45–59