Sabbatum (sing.) sive sabbata (pl.; Hebraice שַׁבָּת šabbat "otium, intermissio") in religione Iudaica est dies ad quietem datus, qui in septimum quemque diem hebdomadis ita incidit, ut inter diem Veneris et diem Solis agatur. Hac religione dies cyclo solis definiuntur: sabbatum igitur, hebdomadis septimus ultimusque dies, die Veneris a solis occasu incipit et die Saturni ad vesperum finitur. Pentateuchus, pars prima bibliorum, laborem sabbato interdictam iussit.

Candelae sabbatariae; ad sinistram partem cyathus ad vinum rite benedicendum videtur

Iure Iudaico sabbatum est feriarum princeps, iam paschis, anni exordio atque die expiationis gravior. Mystici Iudaici explicant sabbatum sicut mundum perfectum esse debere in quo omnes Deum cognoscunt amantque: paradiso amisso talem mundum neque unquam visum ab hominibus neque videndum esse ante adventum Messiae.

De nomine recensere

"Sabbatum" e verbo Hebraico שַׁבָּת šabbat mutuatum est. Versio Iudaeogermanica est שאבּעס šabbos. Verbum Latinum ad consuetudinem Iudaicam describendam primum adhibitum est,[1] mox etiam ad diem hebdomadis septimum (aliter "dies Saturni") inter Christianos appellandum.

De praeceptis Biblicis recensere

Notio sabbati ab historia Creationis in Bibliis narrata deduci potest. Qua in narratione Deus Universum atque omnia quae in Terra sunt primis sex diebus creavit. Septimo autem die requievit. Versus libri Genesis sic sonat: "Conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat."[2]

Pentateuchus duas recensiones decalogi praebet, quae ambae laborem sabbato interdictam iubent. Liber Exodus inter praecepta sic exprimit: "Memento ut diem sabbati sanctifices. Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua; septimus autem dies sabbatum Domino Deo tuo est; non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena, qui est intra portas tuas." Cui regulae sic exprimitur ratio: "Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, et requievit in die septimo; idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum." [3] Liber Deuteronomii, verbis praepositis "Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus", haud aliter pergit, sed ad finem rationem alteram subiungit: "Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento: idcirco praecepit tibi, ut observares diem sabbati."[4]

De sabbato in religione Iudaica recensere

Persecutio legum sabbatariarum inter divisiones Iudaeorum differt. Iudaei Progressivi (inter quos Reformati), die sabbato requiescantes, vetitis (melacha) et prohibitionibus (ševut) infra enumeratis haud constringuntur. Rabbini Conservativi easdem "praeventiones" liberaliter interpretant, electricitis usu in multis modis permisso. Rabbini Orthodoxi regulis infra enumeratis curiosissime obtemperant congregationibusque suis praecipiunt.

Iure Iudaico sabbatum paucis minutis ante solis occasum diei Veneris celebrari incipit. Usque ad noctem diei Saturni persistit, tribus stellis post solis occasum iam visis.[5] Eo tempore perficitur ritus havdalah (scil. "divisio, separatio") quo dies sacra ab hebdomade nova distinguitur. Benedictiones havdalah super poculum vini pronuntiantur, adhibitis insuper aromatibus suavibus, accensa candela filis multis munita. Quo ritu perfecto res cotidianae suscipiuntur.

De sabbato celebrando recensere

More Iudaeorum "memento" diem celebrandum dicit; "observa" diem arcendum praecipit, labore et negotio nefastum. Variae Iudaeorum observantiae ad hunc diem laete celebrandum provocant.

  • Candelae: Lege Iudaica nefas est ignem Sabbato incepto accendere: aliquis igitur cuiuscuius familiae (et saepissime materfamilias) candelas iam ante sabbatum accendit, quae per totum diem festem et usque ad cenam sabbatariam perfectam lucem praebebunt.
  • Benedictiones in vinum: Versu quodam Psalmorum sic monente: "vinum laetificat cor hominis,"[6] Iudaei dies laetos vini ope celebrant, cenam prandiumque huius diei vino in cyathum ornatum (vide imaginem) infuso et rite benedicto incipiunt.
  • Tres epulae: Tres epulas hoc die sumunt, quorum prima est cena sabbato nuper incepto celebrata post orationes vespertinas, altera autem post orationes diei Saturni matutinas, sed tertia sole occidente sabbatoque ad finem veniente. Duas epulas anteriores, magnas atque sollemnes, vinum et mox panem benedicentes coeperunt. Liber Exodus monet Israëlitas in deserto Sinaitico binas panis portiones die Veneris collegisse ut satis habuissent et die insequenti:[7] qua ratione ambabus his epulis duas panes praebentur. Cenis sabbatariis Iudaei optima, quae emere possunt, alimenta inferunt vasisque et instrumentis optimis utuntur. Carmina specialia, zemirot appellata, ad honorem sabbati cantitant. Tertium epulum sabbatarium humilius est et minoris caerimoniae. Quidam etiam hic panem praebent, aliis remittentibus; saepe hic zemirot cantitant librisque Torah (pentateuchi) student. Quod epulum, trium quo sabbatum celebratur ultimum, communiter nuncupatur šaloš seudot ("tres epulae").
  • Supplicationes: Supplicationes huius diei non multo ab aliis differunt, sed ordo mutatur: supplicatio enim specialis, nomine kabbalat šabbat ("receptio sabbati") inter precationes vespertinas et nocturnas diei Veneris inseritur; amidah seu supplicatio benedictionum diurnalis abbreviatur, deprecationibus tredecim de laboribus quotidianis omissis, benedictione singula de sabbati beneficiis addita; series psalmorum, cotidie ad initium supplicationis matutinae recitatorum, die sabbato prolongatur; lectiones Torah ad hebdomadem expletam pertinentes hoc die e libro pergameno manu scripto totae seriatim pronuntiantur; amidah novum, nomine musaf ("supplicatio addita") ante supplicationem matutinam perfectam inseritur pro illo sacrificio quod olim ad Templum Salomonicum Hierosolymis die sabbato oblatum est; initium lectionis Torah ad hebdomadem incepturam pertinentis inter supplicationes vespertinas pronuntiatur.

Oneg šabbat, scilicet sabbato gaudere, Iudaeis oportet. Hoc die vestimenta meliora gerunt, cum amicis parentibusque convivuntur, quietem capiunt; mariti rebus venereis utuntur.

De sabbato arcendo recensere

 
Requies sabbatica a Samuele Hirszenberg anno 1894 picta (Pinacotheca Ben Uri Londiniensis)

Sabbatum autem est dies sacer vel lingua Latina classica "nefas": stant enim in libris Torah, Mišnah et Talmud leges regulaeque de quibus rebus Iudaei die sabbato facere licet et non licet ut hic dies rite observetur.

Mišnah undequadraginta laboris categorias (melacha) enumerat die sabbato arcendas et vetitas:[8] quae leges, longae et difficiliter abbreviatae, fere omnes de rebus neque e novo faciendis, nec reparandis, neque ad usum renovatum mundendis praescribunt. Inter alios labores multos, credentibus non licet die sabbato focum accendere, coquere, scribere, agrum laborare, aedificare, delapidare, suere, texere; iter longius quam 2/3 chm. a domo vel ab urbe facere; rem ullam purgare (nisi sit ad sanitatem tuendam, e.g. vulnus recens lavare, manús ad comedendum lavare); rem ullam per spatium publicum portare (sed ad hanc regulam minuendam licet interdum spatium publicum in eruv convertere i.e. in communem omnium qui adhibere vellent possessionem).[9]

Sunt insuper prohibitiones (ševut) nonnullae, scilicet acta quae nullibi inter vetita undequadraginta enumerantur sed a rabbinis nihilominus prohibentur ne Iudaei, istis rebus factis, vetitum aliquid aut inconsulte aut per errorem committentur.[10] Ita emptio venditioque, nummis oblatis, sub titulo prohibitionum interdicuntur. Inter 39 labores arcendos vetitosque minime enumerantur. Is autem qui has res fecerit vetita alia facilius committat (e.g. apocham scribere seu per spatium publicum rem emptam portare).

Electricitatis usus est res novellissima, a legislatoribus Iudaeis haud provisa. Rabbini igitur laboraverunt ad intellegendum quomodo electricitas inter leges sabbatarias comprehendi debet librosque huic rei dicatos iam scripserunt.[11] Electricitatis usum ad rem aliquam percaleficiendam prohibent (sicut vetantur coquere et focum accendere). Qui electricitate utitur ut rem vetitam perficeret, prohibitionem violat. Usus electricitatis ad alias res multas faciendas, e.g. telephono loqui aut computatrum adhibere, similiter prohibetur. Sed res electricae nonnullae, e.g. lumina, per sabbatum splendere licet si ante sabbatum inceptum accensae erant.[12]

E libro Levitico praeceptum extrahitur leges sabbatarias violandas esse si vita humana ita conservetur.[13] Si vita periclitata variis modis conservari potest, oportet eum modum eligere quo leges sabbatarias quam minime violantur, sed talis electio interdum fieri non potest. Conservatio vitae semper praefertur. Si quis dubitat, an vitam cuiusdam servare poterit, conari oportet.

Nexus interni

Notae recensere

  1. Apud Suetonium legimus Diogenem grammaticum disputare sabbatis Rhodi solitum fuisse. (Suetonius, de vita Caesarum 3(= vita Tiberii).32). Ex quo intellegitur hoc nomen propter multitudinem Iudaeorum Romae iam familiare fuisse.
  2. Genesis 2:2, cf. etiam Genesis 2:1-3
  3. Exodus 20:8-11
  4. Deuteronomium 5:8-14
  5. Shulchan Aruch, "Orach Chayim" 293:2 Epitome huius legis Anglice scripta
  6. Psalmi 103:15
  7. Exodus 16:22
  8. Mišnah Šabbat 7:2.
  9. Vide e.g. Chan, Sewell (June 15, 2007). "A Translucent Wire in the Sky" 
  10. "Protect the Day of Shabbat – To Keep it Holy". Orthodox Union 
  11. Auerbach, Rabbi Shlomo Zalman (1935). Meorei Eish. Jerusalem: Otzrot Shlomo 
  12. Broyde, Rabbi Michael; Rabbi Howard Jachter (Spring 1991). "The Use of Electricity on Shabbat". Journal of Halacha and Contemporary Society (Staten Island, NY: Rabbi Jacob Joseph School) (XXI) 
  13. Leviticus 18:5

Nexus externi recensere