Exordium anni (Iudaei)
Exordium Anni,[1], sive Caput Anni,[2] sive Rosāna,[3] dicitur festum novi anni Iudaeorum (Hebraice ראש השנה, rōš haš·šånåh 'caput anni'). Initio mensis Tisri, tempore autumno, a Iudaeis celebratur.
Nomen feriae
recensereApud Biblia Sacra, hoc festum variis nominibus commemoratur, neque videtur ineuntem annum indicare:
- Lev. 23:24 "sabbatum memorabile clangentibus tubis"
- Num. 29:1 "dies clangoris est et tubarum"
Verba "ראש השנה" non inveniuntur inter Biblia nisi apud Ezech. 40:1 quod redduntur: "in exordio anni...." Haec autem non spectant ad feriam nostram.
Medio aevo appare figura Latina "Rosana", et interpretatio "Caput Anni"—hac usi sunt Europaei gentiles etiam pro primo die fastorum suorum ipsorum, necnon gentium aliarum.
In liturgia Iudaica, nomen "Exordium Anni" parum invenitur, et festum hoc yōm haz·zikkårōn (dies memoriae) vel yōm tǝrūˁåh (dies clangoris) vel yōm had·dīn (dies iudicii) dicitur.
Significatio
recensereIn Bibliis, ut supra dictum est, annus novus a die 1 Nisan incohat. Secundum Mishnam, exordium mensis Nisan caput est anni quoad enumerationem mensium; ideo in Bibliis "mensis primus" quidem Nisan (in vere) significat, "mensis septimus" autem Tisri (in autumno). Tisri autem caput anni vocatur quoad annos regnales regum Israelis, et quoad Iobeleum. Disputatio orta est utrum mundus in mense Nisan an in mense Tisri creatus est: sententia pro mense Tisri praevaluit. Hoc modo festum tubarum Biblicum in celebrationem initii mundi versum est.
Secundum traditionem Iudaicam, Deus de anno in annum omnes mundo degentes iudicat secundum opera eorum. Iudicium hoc in die exordii anni fit; datur autem locus paenitentiae ab hoc die usque ad diem expiationis, ut quisque opera sua examinet et corrigat. Iudicium die expiationis sigillatur.
Caerimonia
recensereCibi
recensereIn vigilio feriae tenetur cena caerimonialis, in qua cibi significativi apponuntur. Huius moris initium videtur esse Abbaie, qui vixit in Babylonia (id est, in Iraco Sassanio) saeculis 3—4:
אמר אביי השתא דאמרת סימנא מילתא היא יהא רגיל איניש למיכל ריש שתא קרא ורוביא כרתי סילקא ותמריDixit Abbaie: "Quoniam dixisti signum esse ratum, fiat solitum hominibus ad edendum Exordio Anni: cucurbita, phaseolus,[4] porrum, beta, dactyli.”– Thalmud Babylonicum, Carethoth §1, p. 6a
Quod dictum etiam alibi in Thalmude[5] repetitur sed altero loco non למיכל "ad edendum" ponitur sed למיחזי "ad spectandum," qua de causa ambigitur utrum necesse sit haec "signa" edere, an videre tantum. Hi cibi pro signis sunt quia nomina eorum e verborum lusu benedictiones suggerunt. E.g. קרא 'cucurbita' simile audit ac verba קרע 'rescindere' et קרא 'proclamare', ergo ad cucurbitam sic oratur
יהי רצון מלפניך ה׳ אלקינו ואלקי אבותינו שיקרע גזר דיננו ויקראו לפניך זכיותינוFiat voluntas tua, Domine Deus et Deus patrum nostrorum, ut rescindatur decretum iudicii nostrii, et proclametur coram te memoria nostra.
Praeter quinque ab Abbaie memorata, alia "signa" in annos addebantur, e.g. malum granatum, daucus, piscatum, caput piscis agnive. Hodie, signum longe maxime usitatum, est mala in melle intincta, qui mos in Aschenez medio aevo ortus est, sed nunc fere ubique reperitur. Hoc signum est spei ut Deus iudicium "dulcius" (mitius) faciat mundoque annum dulcem det. Similiter, panis quae apponitur solet esse collyrida rotunda, quae circo sive cyclo anni adsimilatur.
Apud pluresque coetus Iudaeorum, "signorum" traditio, praeter haec mala in melle, collyridam rotundam, et interdum caput piscis, desueta erat, sed recentissimis annis renovatur.
Tuba
recensereIn officio matutino in synagoga, bucinator "tuba," quae e cornu fit, saepe arietis, sonat. Significatio rei est ut audientes a somno suo morali vigilent animasque examinent.
Tres sunt tubae voces fundimentales:[6]
- תקיעה tǝqīˁå "clangor (simplex)" — flatus unus et continuus.
- שברים šǝbhårīm "fragmenta" — tres flatus breviores.
- תרועה tǝrūˁå "ululatus (concisus)" — complures flatus brevissimi, sive intermissi sive undulati.
Sunt praeterea duae voces aliquanto mutatae:
- שברים־תרועה šǝbhårīm-tǝrūˁå "fragmenta-ululatus" — vox composita.
- תקיעה גדולה tǝqīˁåh gǝdhōlåh "clangor maximus" — flatus quam longissime extensus, ita ut buccinator diutius proferre non possit.
Notae
recensere- ↑ Cf. Ezech. 40:1, sed vide Nomen Feriae de difficultatibus huius formae.
- ↑ E.g. 1630 Mulerii Iudaeorum Annus Lunæ-Solaris et Turc-Arabum Annus mere Lunaris, p. 22: "Sed Rosch haschana id est caput anni civilis nonnunquam discrepat uno alterove die, quod cognoscitur ex feriis."
- ↑ E.g. Ms. Vatican City BAV, lat. 3112, fol. 13vb: "Notandum est hic, ut dicunt Iudei, Deus omni anno in 10 die Tisri preest iudicio et tunc ordinat quilibet quid ipsi contigere debet per totu annum, scilicet utrum mori debeat vel vivere vel suspendi. Et ideo illo die maxime orant et cantant et vadunt nudi pedes etc. Et etiam quidam inter ipsos magis devoti hunc diem preveniunt in abstinendo a carnibus a nono die Anhe[sic] sive mensis illius usque ad Rosana."
- ↑ Identificatio non certa: Rasi proponit foenum Graecum, alii lini semina. Sed quod nomen Hebraicum רוביא rōbhyåˀ adeo simile est Arabico لُوبِيَاء lūbyāˀ phaseolus maxime verisimile videtur. Hodie quidam coetus phaseolo, quidam foeno Graeco, et fortasse alii aliis utuntur.
- ↑ In tractatu Horaeoth §3, p. 12A
- ↑ "Clangor" et "ululatus" originem e Bibliis Sacris deducunt, cf. e.g. Num. 10:7: "Quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt." "Fragmenta," ab altera parte, et "fragmenta-ululatus" sunt e disputatione Rabbinica de definitione "ululatus":אתקין רבי אבהו בקסרי תקיעה שלשה שברים תרועה תקיעה מה נפשך אי ילולי יליל לעביד תקיעה תרועה ותקיעה ואי גנוחי גנח לעביד תקיעה שלשה שברים ותקיעה מספקא ליה אי גנוחי גנח אי ילולי יליל מתקיף לה רב עוירא ודלמא ילולי הוה וקא מפסיק שלשה שברים בין תרועה לתקיעה דהדר עביד תקיעה תרועה ותקיעה מתקיף לה רבינא ודלמא גנוחי הוה וקא מפסקא תרועה בין שברים לתקיעה דהדר עביד תש"ת אלא רבי אבהו מאי אתקין אי גנוחי גנח הא עבדיה אי ילולי יליל הא עבדיה מספקא ליה דלמא גנח ויליל אי הכי ליעבד נמי איפכא תקיעה תרועה שלשה שברים ותקיעה דלמא יליל וגנח סתמא דמילתא כי מתרע באיניש מילתא ברישא גנח והדר יליל:Rabbinus Abbahu instituit Caesariae: "Clangorem, tria fragmenta, ululatum, clangorem." Quomodo enodatur? Si "therua" uluatus est, faciat clangorem ululatum clangorem. Si "therua" gemitus est, faciat clangorem tria fragmenta clangorem. Nescit utrum gemitus an ululatus sit. Hoc castigavit Rab Avira: "Fortasse therua ululatus est, et tria fragmenta interponuntur inter therua et clangorem [ultimum]." Postea facit clangorem ululatum clangorem [sine fragmentis] Hoc castigavit Rabina: "fortasse therua gemitus est, et tria fragmenta interponuntur inter therua et clangorem [ultimum]." Postea facit clangorem fragmenta clangorem [sine ululatu]. Quae cum ita sint, quid instituit Rabbinus Abbahu? si therua gemitus est, fecit; si ululatus, fecit. (Quae cum ita sint, cur instituit clangorem-tria fragmenta-ululatus-clangorem?! Faciat clangorem-tria fragmenta-clangorem, clangorem-ululatum-clangorem, et sufficiat!) Nescit an, fortasse, gemitus ululatúsque sit. Quae cum ita sint, faciat quoque retro: clangorem-ululatum-tria fragmenta-clangorem, si forte therua et ululatus et gemitus sit. Sic enim assolet: si quid homini accidit, primum gemit dein ululat.– Thalmud Babylonicum, "Ros Hassana" 34a― convertit Gabriel Wasserman