Misna[1] (Hebraice מִשְׁנָה, „repetitio“) prima est traditionis Iudaicae conscriptio maior et inter collectiones huius religionis maximi momenti, quae doctrinas rabbinorum, qui Tannaim vocantur, complectitur. Misna fundamentum est tractatuum Talmud et primum opus canonicum Iudaismi, etiam „codex legum“ dictum. Misna saeculo 3. ineunte in Galilaea a rabbino Jehuda ha-Nasi una cum hominibus cum eo coniunctis redacta lingua Hebraica media sive Hebraica Misnaica conscripta est, sententiae Aramaicae rarae sunt.[2]

Misna, ordo Sera'im, editio Vilna 1921

Vis nominisRecensere

Nomen Misna a radice Hebraica שׁנה (šnh, "repetere", "iterare") tractum est. „Repetitio“ traditionem doctrinarum viva voce fieri indicat. Nomen Misnae et totum opus et partes eius signifcare potest (una Misna, quaedam Misnae, pl. Hebraice: Misnajot).

In lingua Aramaica ad Hebraicum שׁנה (šnh) respondet radix תנא (tn’) sive תני (tnj). Inde Tannaim (Hebraice תַּנָּאִים tannā’îm) sumptum est, nomen rabbinorum illius temporis. Tempus, quo Misna conscripta est, et aetas Tannaitica appellatur.

OrigioRecensere

Iudaei Orthodoxi Deum pentateuchum (תורה, Tora) Moysi in monte Sinai duplici forma revelavisse credunt: hinc „Toram perscriptam“ תּוֹרָה שֶׁבִּכְתָב (Tora schäh-bichtaw), forma quinque librorum Moyses, qui in initio Thanach sive Veteris Testamenti positi sunt; illinc „Toram vivae vocis“ תּוֹרָה שֶׁבְּעַל-פֶּה (Tora schäh-be'al-pe), quae Toram perscriptam interpretatur. Tora vivae vocis subsequente tempore a rabbinis tradita est. Cum templum Hierosolymitanum anno 70 eversum esset et rabbini metuerent, ne Iudaei in omnes terras dissipati in diaspora proprietates suas amitterent, traditionem vivam conscribi coeptum et postremo Talmud ortum est. Talmud ex duobus partibus constat: Misna et Gemara. Misna Talmudis pars antiquior est et textus sensu strictiore, qui exponit, quomodo tota vita fidelium voluntati Dei respondere possit. Gemara est Misnae disputatio et commentarius. Ad singulas Misnae partes bini commentarii Gemarae orti sunt, hinc „Gemara Hierosolymitana“ in terra Israel, illinc „Gemara Babylonica“ a rabbinis Babylonicis conscripta.

In traditionibus conscribendis nonnullae generationes rabbinorum participes erant, inter quos:

Maximam auctoritatem Jehuda ha-Nasi, Bibliae peritus, exercuit, qui plerumque tantummodeo „Rabbine“ vocatus est.

Fere eodem tempore (200 - 250) Tosefta, collectio traditionum, quae Misnam supplerent, conscripta est.

ArgumentaRecensere

Misna omnis divisa est in sex „ordines“ (Sedarim, סדרים), quorum singuli in septenti usque ad duodeni tractatus (Massechtot, מסכתות). Hi 63 tractatus ex minoribus partibus (Perakim) et postremo ex singulis Misnis (Hebraice: Mishnajot) constant. In Misnae initio extra ordines est tractatus "Berakhot", qui benedictiones, orationes et ordinem liturgiae amplectitur.

Nomina ordinum sunt:

  • Seraʿim סֵדֶר זְרָעִים (Sata, Semina): undecim tractatus de vectigalibus ex fructibus agriculturae, qui sacerdotibus, pauperibus et peregrinis statuti sunt.
  • Mo'ed סֵדֶר מוֹעֵד (dies festus): duodecim tractatus de diebus festis et diebus ieiunii.
  • Nashim סֵדֶר נָשִׁים (uxores): septem tractatus de iure familiari.
  • Nesiqin סֵדֶר נְזִיקִין (noxa): decem tractatus de iure poenae, iure civili et iure noxae dandae; praeterea tractatus ethicus nomine "Avot".
  • Qodaschim סֵדֶר קָדָשִׁים (sacra): undecim tractatus de sacris, de cibis rite praeparandis et alia.
  • Teharot סֵדֶר טְהָרוֹת (expiationes): duodecim tractatus de rebus, locis, hominibus sacris ac profanis.

NotaeRecensere

  1. Johannes Leusden: Dissertatio XII de Talmude, in: Philologo-Hebraeus Mixtus ... auctore Johannes Leusden, Leydae et Ultrajecti 1699
  2. Alexander Dubrau, vox: Mischna, in www.bibelwissenschaft.de, visum die 10.10.2020

BibliographiaRecensere

Textus et Translationes
  • David Hoffmann et al.: Mischnajot. Die sechs Ordnungen der Mischna. Hebräischer Text mit Punktation, deutscher Übersetzung und Erklärung. Berolini 1887ss, nova editio: Basileae 1968) (editio valde diffusa, sed non nihil exoleta)
  • Georg Beer, Oscar Holtzmann: Die Mischna. Text, Übersetzung und ausführliche Erklärung mit eingehenden geschichtlichen und sprachlichen Einleitungen und textkritischen Anhängen. Gießen (postea Berolini): Töpelmann (postea: Berolini, Novi Eboraci: de Gruyter), 1912–1991 (non completa) (in interrete)
  • Jacob Neusner: The Mishnah – A New Translation. Novi Portu 1991, ISBN 0-300-05022-4.
  • Michael Krupp (ed.): Die Mischna. Textkritische Ausgabe mit deutscher Übersetzung und Kommentar. Hierosolymis 2002 ss.
Concordantiae
  • Chayim Yehoshua Kasovsky: Thesaurus Mishnae. Concordantiae verborum quae in sex Mishnae ordinibus reperiuntur. 4. vol. Hierosolymis: Massadah Publishing 1956/1957/1958/1960 (ed. prima 1927)
  • Hugo Duensing: Verzeichnis der Personennamen und der geographischen Namen in der Mischna. Stuttgardiae 1960
Introductiones
  • Chanoch Albeck: Einführung in die Mischna. Berolini 1971, ISBN 3-11-006429-4, (prima editio Hebraica: Hierosolymis 1959)
  • Jakob Brüll: Mewo ha-Mischna, 1876 et 1885
  • Michael Krupp: Einleitung in die Mischna. Hierosolymis 2002. ISBN 965-7221-10-2.
  • Günter Stemberger: Einleitung in Talmud und Midrasch. Monaci 1992. ISBN 3-406-36695-3.
Lingua
  • Moses H. Segal: A Grammar of Mishnaic Hebrew. Oxonii 1927.
  • Hanoch Yalon: Introduction to the Vocalization of the Mishna. Hierosolymis 1964.
  • Miguel Pérez Fernández: An Introductory Grammar of Rabbinic Hebrew. (Transl. John Elwolde), Leydae, Novi Eboraci, Coloniae Agrippinae 1997.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Misnam spectant.
  • wikisource
  • Ascher Sammter, Eduard Ezekiel Baneth et al.: Mischnajot (sex ordines Misnae, textus Hebraicus cum punctuatione, versione Theodisca et commentario), Kanel, 1927.
  • Mechon Mamre (Textus Hebraicus secundum Maimonidem]