Templum Salomonicum, in religione Iudaica appellatione "Primum Templum" recognitum, constructus est secundum libros Biblicos Regum primum Chronicorumque alterum a rege Salomone summo Monte Templi Hierosolymis. Nec ruinae nec substructiones talis templi ab archaeologis repertae sunt; veritas igitur narrationis Biblici usque hodie non liquet.

Rex Salomon templum suum gerens, iuxta portam ecclesiae cathedralis Lauduni sculptus

Historia Biblica recensere

In libro I Chronicorum asseveratur regem Davidem templum construere voluisse, materiem in eodem monte iuxta urbem Hierosolyma congessisse; opus autem nuper inceptum a Deo ipso vetatum esse, qui hoc munus Salomoni reservaverit.[1] De hac re liber Regum, antea scriptus, nihil dicit. Libri ambo congruunt Salomonem anno quarto regni aedificare coepisse, anno undecimo consummavisse et dedicavisse;[2] reges Ioam et Iosiam templum restauravisse;[3] regem Nabochodonosorem destruxisse.[4]

 
Templum Salomonicum ab Isaaco Newtono e descriptione Biblica depictum

Descriptiones constructionis huius templi quae in libris Regum et Chronicorum reperiuntur sunt persimiles. Liber Regum sic narrat: "Domus autem, quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta cubitos in altitudine. Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis iuxta mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi. Fecitque in templo fenestras cum marginibus et cancellis. Et aedificavit contra parietem templi tabulata per gyrum in parietibus domus per circuitum templi et Dabir et fecit latera in circuitu. Tabulatum, quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis; gradus enim posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non ingrederentur trabes in muros templi. Domus autem cum aedificaretur, lapidibus dedolatis atque perfectis aedificata est; et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo, cum aedificaretur. Ostium lateris inferioris in parte erat domus dextrae, et per cochleam ascendebant in medium latus et a medio in tertium. Et aedificavit domum et consummavit eam; texit quoque domum laquearibus cedrinis. Aedificavit ergo stratum contra omnem domum quinque cubitis altitudinis et iunxit domui lignis cedrinis ... Et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulis cedrinis; a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus et texit pavimentum domus tabulis abiegnis. Aedificavitque viginti cubitorum a posteriore parte templi tabulis cedrinis a pavimento usque ad superiora; et fecit ei intrinsecus Dabir, id est sancta sanctorum. Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum ante illud. Et cedrus in domo intrinsecus sculptas habebat colocynthidas et calices apertos florum. Omnia cedrinis tabulis vestiebantur, nec omnino lapis apparere poterat in pariete ... Domum quoque operuit Salomon intrinsecus auro purissimo et posuit catenas aureas ante Dabir. Nihilque erat in templo, quod non auro tegeretur; sed et totum altare Dabir texit auro ... Et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis caelaturis; et fecit in eis cherubim et palmas et calices apertos florum intrinsecus et foras. Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus ... Fecitque eodem modo pro introitu templi postes cum quattuor marginibus de lignis oleastri et duas valvas de lignis abiegnis; et utraque valva duplex erat et versatilis. Et scalpsit cherubim et palmas et calices apertos florum operuitque omnia laminis aureis. Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum et uno ordine lignorum cedri."[5]

Receptio apud posteriores huius narrationis recensere

A prophetis aliisque librorum sacrorum Iudaeicorum scriptoribus rex Salomon rarius commemoratur, templum Salomonicum nusquam. In libris Novi Testamenti semel templum reperimus. Stephanus igitur, secundum Actus Apostolorum, errori Salomonis allusit: "Salomon autem aedificavit illi [scil. Deo] domum; sed non Excelsus in manu factis habitat!"[6] Eodem saeculo Flavius Iosephus descriptionem Biblicam constructionis repetit.[7]

Inter eruditos saeculi XX nonnulli descriptionem Biblicam dignam fidei censent, omnibus dubiis reiectis; dixit enim Rolandus de Vaux de narratione libri I Regum: "This description certainly goes back to a document which was almost contemporary with the building, and the final editor had seen the Temple still standing;" difficultatem autem unam admittit: "not a stone of this glorious building is to be seen today."[8]

Notae recensere

  1. Liber I Chronicorum 21-22
  2. Liber I Regum 6.1-38, 7.13-51, 8.1-64; cf. Liber II Chronicorum 3-4
  3. Liber II Regum 12.11-15, 22.3-23.6
  4. Liber II Regum 25.9-17
  5. Liber I Regum 6.1-10, 15-18, 21-22, 29-30, 33-36 (Versio Nova Vulgata), cf. Liber II Chronicorum 3-4; vide et Sanctum sanctorum
  6. Actus Apostolorum 7.47-48
  7. Iosephus, Antiquitates Iudaicae
  8. Roland de Vaux, Ancient Israel: its life and institutions (Londinii: Darton, Longman & Todd, 1961) p. 313

Bibliographia recensere