Altare
Altare (Graece βωμός) est quaelibet ara in qua dona sicut sacrificia vel proposita religiosa fiunt. Altaria usitate in aediculis, templis antiquis, templis Christianis, et aliis venerationis locis inveniuntur. Hodie ea praecipue in Christianitate, Buddhismo, Hinduismo, Shinto, Taoismo, Neopaganismo, et Magica Caerimoniali videntur. Iudaismus altaria habuit usque Templum Secundum destructum. Multae religiones etiam altaribus usae sunt, inter quas religiones Graeca, Romana, et Viccinga.
![]() |
Suadetur ut haec pagina et pagina "Ara" uniantur. De quo sententiam tuam, rogamus, profer in pagina disputationis. Es steht der Vorschlag, diese Seite zu vereinen mit Ara. Wir bitten um Ihre Meinung im Diskussionsforum.
![]() |






Etymologia Recensere
In lingua Latina aetatis aureae, vocabulum usitatum erat ara, 'altaria' (n. pl.) vel 'ara alta' significans. Formae posteriores erant altāre (saeculum 1), altārium (saeculum 2), altar (initium saeculi 5), altaris (saeculum 6).[1]
In iure canonico Ecclesiae Catholicae Recensere
Ex Can. 1235: Altare fixum dicitur, si ita exstruatur ut cum pavimento cohaereat ideoque amoveri nequeat; mobile vero, si transferri possit.
Codex Iuris Canonici statuit etiam:
Expedit in omni ecclesia altare fixum inesse; ceteris vero in locis, sacris celebrationibus destinatis, altare fixum vel mobile.
In Institutione Generali Missalis Romani (ed. tertia) inveniuntur inter alia haec praecepta:
- "300. Altare tum fixum tum mobile iuxta ritum in Pontificali Romano descriptum dedicetur; altare tamen mobile potest tantum benedici."
- "301. Iuxta traditum Ecclesiae morem et significationem, mensa altaris fixi sit lapidea"
- "302. Usus deponendi sub altari dedicando reliquias Sanctorum, etsi non Martyrum, opportune servetur"
Ritus Recensere
- altare complecti: Ritus ad fidem faciendam (Chron. Mont. Ser. an. 1126)
- altare denudare: Ritus in ecclesia Latina, qui in feria quinta magnae hebdomadis, ad indicandam nuditatem Christi exercetur (Alcuinus, De div. off. cap. de coena dom.)
Altare maius Recensere
Altare maius[2] est altare principale loco superiore in apside, in ecclesiis perantiquis (Basilica Vaticana, Ecclesia Sancti Sepulcri) etiam supra confessione sive sepulcro sanctorum collocatum.
Altare maius ab altaribus lateralibus[3], quae iam a tempore Constantini I imperatoris in ecclesiis maioribus constituta sunt, distinguendum est. In ecclesiis cum lectorio etiam altare ante lectorium positum erat, saepe Sanctae Cruci dedicatum.
In ecclesiis Lutheranis post reformationem altare maius retentum, altaria lateralia autem, quod superflua videbantur, amota sunt.
In Ecclesia Catholica Romana multis in aedibus post Concilium Vaticanum Secundum altaria versus populum posita sunt. Altaria maiora aut remota aut ornamenta in abside retenta sunt; tabernaculum altaris maioris interdum in usu manebat.
Notae Recensere
- ↑ Oxford English Dictionary, s.v. "altar."
- ↑ cf. Notitiae
- ↑ Tobias Lohner, Instructio Practica ..., p.22
Nexus interni
Nexus externi Recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad altare spectant. |
- Ritus consecrationis altaris in ecclesia Catholica: Pontificale Romanum