Liber Deuteronomii
Thora sive Pentateuchus | |
---|---|
בְּרֵאשִׁית "in principio" | Liber Genesis |
שְׁמוֹת "nomina" | Liber Exodus |
וַיִּקְרָא "et vocavit" | Liber Leviticus |
בְּמִדְבַּר "in deserto" | Liber Numeri |
דְּבָרִים "verba" | Liber Deuteronomii |
Liber Deuteronomii (Graece Δευτερονόμιον 'secunda lex'; Hebraice דְּבָרִים Dəḇārîm, 'verba', secundum libri verbum), brevius Deuteronomium, est quintus Bibliorum Hebraicorum et Veteris Testamenti liber. Secundum Biblia, Deus putatur Moysi primam legem supra monte Sinai dedisse; Moysen hoc libro leges sive praescripta renovasse ac novis rebus accommodasse. Quaestio, quis librum Deuteronomii conscripsisset, multas variasque disputationes incitavit (vide Thoram).
Argumentum
recensereLiber Deuteronomii ultimum Moysis diem amplectitur. Moyses diem orationibus habendis agit, quibus populum Israël in conspectu eius congregatum ad Iordanem transeundum ac Terram Promissam occupandam praeparet. Licet Moyses Terram Promissam non intret, tamen verba eius populum comitabuntur eumque quasi repraesentabunt. Orationes argumenta iterant, quae in pentateucho iam in libro Exodi (imprimis in capitulis 20–23: "Liber foederis") et in Levitico (imprimis in capitulis 17–26: "Lex Sanctitatis") inveniuntur. In libri fine Moyses moritur.
Liber Deuteronomii praescripta sive leges cum precibus admonitionibusque coniungit (forma orationis in Scientia Biblica "paraenesis" dicta). Haec paraenesis in initio (prologus) et in fine libri (epilogus) posita res legisticas, quae nucleum Deuteronomii efficiunt (cap. 12-26), circumdat.
Aliter ac textus pentateuchi antiquiores Deuteronomium Israëlitis imperat, ut unum solum sanctuarium, ubi Deum (JHWH) venerentur, habeant aliis sanctuariis aboletis. Quamvis sanctuarium numquam nominetur, tamen Iudaeis persuasum erat (et est) id templum Hierosolymitanum esse. Aliter Samaritani, qui in Monte Garizim sacra faciunt. Decalogus "Libro foederis" et legibus Deuteronomii antepositus quasi admonitio esse videtur, ut textus antiquior libri foederis sensu Deuteronomii legatur.
Professio fidei
recensereDeuteronomium etiam praeclaram professionem fidei Hebraica Shema Yisrael (aut Sh'ma Yisroel aut simpliciter Shema, Hebraice: שמע ישראל; "Audi, Israel") comprehendit (Deut 6,4):
4 Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est.
5 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua.
6 Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo,
7 et inculcabis ea filiis tuis et loqueris ea sedens in domo tua et ambulans in itinere, decumbens atque consurgens;
8 et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque quasi appensum quid inter oculos tuos,
9 scribesque ea in postibus domus tuae et in portis tuis.
Ergo (Deut 6,13): "Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis".
Editiones novissimae
recensere- Deuteronomy. אֵלֶּה הַדְּבָרִים. Ed. a Carmel McCarthy (= Biblia Hebraica Quinta. Fasciculus 5). Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgardiae 2005. ISBN 978-3-438-05265-0.
- The Jerusalem Bible Edition of The Koren Tanakh. Hebraice / Anglice. Koren Publishers, 3. ed. Hierosolymis 2015. ISBN 978-965-301-723-8.
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Eckart Otto. 2007. "Perspektiven der neueren Deuteronomiumsforschung." Zeitschrift für die alttestamentlichen Wissenschaft 119: 319–40.
- Horst Dietrich Preuß: Deuteronomium. (= Erträge der Forschung. 164). Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadiae 1982, ISBN 3-534-07266-9.
- Eckart Otto: Deuteronomium 1,1–34,12. In: (Herders Theologischer Kommentar zum Alten Testament). 4 vol., Herder, Friburgi Brisgoviae 2012–2017, ISBN 978-3-451-26808-3, ISBN 978-3-451-34145-8, ISBN 978-3-451-25077-4, ISBN 978-3-451-25078-1.
- Timo Veijola: Das fünfte Buch Mose: Kapitel 1,1–16,17. (= Das Alte Testament Deutsch. Vol. 8,1 novae editionis). Vandenhoeck & Ruprecht, Gottingae 2004, ISBN 3-525-51138-8.
- Bernard M. Levinson: Deuteronomy and the Hermeneutics of Legal Innovation. Oxford University Press, Novi Eboraci 1998. ISBN 978-0-19-515288-3.
- Lothar Perlitt: Deuteronomium-Studien (= Forschungen zum Alten Testament. Vol. 8). Mohr (Siebeck), Tubingae 1994, ISBN 3-16-146154-1.
Nexus externi
recensere- Liber Deuteronomii in Nova Vulgata
- Rüterswörden, Udo. 2006. "Deuteronomium." In Das wissenschaftliche Bibellexikon im Internet (WiBiLex), ed. Michaela Bauks, Klaus Koenen, et Stefan Alkier. Stuttgardiae.